CAPUT XIV. De parilitate annorum, qui iisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.

1. Nunc jam videamus quonam modo evidenter possit ostendi, non tam breves, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum vita prolixissima computatos. Sexcentesimo nempe anno vitae Noe scriptum est factum esse diluvium. Cur ergo ibi legitur, Et aqua diluvii facta est super terram sexcentesimo anno in vita Noe, secundi mensis, septima et vicesima mensis (Gen. VII, 10, 11 sec. LXX); si annus ille minimus, quales decem faciunt unum nostrum, triginta sex dies habebat? Tantillus quippe annus, si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis ejus est triduum, ut habeat duodecim menses. Quomodo igitur hic dictum est, Sexcentesimo anno, secundi mensis, septima et vicesima die mensis; nisi quia tales quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter vicesimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluvium? Deinde postea in fine diluvii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et vicesima die mensis, super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem: in undecimo autem mense, prima die mensis, paruerunt capita montium (Id. VIII, 4, 5). Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani, viginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricesima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur; ergo nec toto quatriduo nostro factum est illud tam grande diluvium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et vanitatem ferat? Proinde removeatur hic error, qui conjectura falsa ita vult astruere Scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit, quantus et nunc est, quem viginti et quatuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant: tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit: tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares, additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante, consummant: quanti anni sexcentesimi vitae Noe secundus erat mensis ejusque mensis vicesimus et septimus dies, quando coepit esse diluvium; in quo dies quadraginta continuatae ingentes pluviae memorantur (Gen. VII, 12), qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed vicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos vixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea vixit Abraham centum septuaginta quinque (Id. XXV, 7), et post eum filius ejus Isaac centum octoginta (Id. XXXV, 28), et filius ejus Jacob prope centum quinquaginta (Id. XXVII, 28), et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum viginti (Deut. XXXIV, 7), et quantos etiam nunc vivunt homines septuaginta vel octoginta, vel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor (Psal. LXXXIX, 10).

2. Illa vero numerorum varietas, quae inter codices hebraeos invenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaevitate dissentit, et si quid habet ita diversum, ut verum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum volentibus ubique gentium praesto sit; non tamen vacat , quod Septuaginta interpretes, in plurimis quae diversa dicere videntur, ex haebreis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diversitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo. Sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos divino Spiritu, ubi sensus esset consentaneus veritati, et praedicans veritatem, non interpretantium more , sed prophetantium libertate aliter dicere voluisse credendum est. Unde merito, non solum hebraeis, verum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de Scripturis, uti apostolica invenitur auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adjuverit, promisi diligentius locuturum: nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine primus est natus, quando tam diu vivebant, potuisse constitui civitatem, sane terrenam, non illam quae dicitur civitas Dei: de qua ut scriberemus, laborem tanti hujus operis in manus sumpsimus.