|
1. Dicet ergo aliquis: Itane credendum est, hominem filios
generaturum, nec habentem propositum continentiae, centum et amplius,
vel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta,
septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere vacavisse; aut si non
vacaret, nihil prolis gignere potuisse? Haec quaestio duobus modis
solvitur. Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto
vitae totius major annositas: aut, quod magis video esse credibile,
non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo
poscebat, ut perveniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham videmus
esse perventum; ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum
oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum
gloriosissimae civitatis in hoc mundo peregrinantis, et supernam
patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain
ex conjunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato
dixisset Adam, quod dixisse legitur, Acquisivi hominem per Deum;
nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Hunc
secutus Abel, quem major frater occidit, praefiguratione quadam
peregrinantis civitatis Dei, quod ab impiis, et quodammodo
terrigenis, id est terrenam originem diligentibus, et terrenae
civitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura
fuerat, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam, cum eos
genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain,
aliae de illo quem genuit Adam in ejus successionem, quem frater
occidit, et appellavit nomen illius Seth, dicens ut scriptum est,
Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain
(Gen. IV, 1, 25). Cum itaque istae duae series
generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas de quibus
agimus, distinctis ordinibus insinuent civitates, unam coelestem in
terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tanquam sola sint
gaudiis inhiantem vel inhaerentem; nullus de progenie Cain, cum
dinumerata sit connumerato Adam usque ad octavam generationem, quot
annorum fuisset expressus est, quando genuit eum qui commemoratur post
eum. Noluit enim Spiritus Dei in terrenae civitatis generationibus
tempora notare ante diluvium, sed in coelestis maluit, tanquam essent
memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem
taciti sunt anni patris ejus, sed jam genuerat alios: et utrum solos
Cain et Abel, affirmare quis audeat? Non enim quia soli nominati
sunt propter ordines generationum, quas commemorari oportebat, ideo
consequens videri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim
silentio coopertis omnium nominibus caeterorum, legatur eum genuisse
filios et filias, quota fuerit ista proles ejus, quis praesumat
asserere, si culpam temeritatis evitat? Potuit quippe Adam divinitus
admonitus dicere, posteaquam Seth natus est, Suscitavit enim mihi
Deus semen aliud pro Abel; quoniam talis erat futurus, qui impleret
illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine
nasceretur. Deinde quod scriptum est, Vixit autem Seth quinque et
ducentos annos, vel secundum Hebraeos, quinque et centum annos, et
genuit Enos: quis possit nisi inconsideratus asseverare, hunc ejus
primogenitum fuisse? Ut admirantes merito requiramus, quomodo per tot
annos immunis fuerit a connubio sine ullo proposito continentiae, vel
non genuerit conjugatus; quandoquidem etiam de ipso legitur, Et
genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et
nongenti anni, et mortuus est (Gen. V, 4-8). Atque ita
deinceps quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse
reticentur. Ac per hoc non apparet omnino, utrum qui nominatur
genitus, ipse fuerit primogenitus: imo vero, quoniam credibile non
est, patres illos aetate tam longa aut impuberes fuisse, aut
conjugibus caruisse vel fetibus; nec illos eorum filios primos eis
natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum
vitamque Noe, cujus tempore diluvium factum est, per successiones
generationum notatis temporibus intenderet pervenire, eas utique
commemoravit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in
propagationis ordinem venerint.
2. Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde
nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Evangelista Matthaeus
generationem Dominicae carnis per seriem parentum volens commendare
memoriae, ordiens a patre Abraham, atque ad David primitus ut
perveniret intendens, Abraham, inquit, genuit Isaac: cur non
dixit, Ismael, quem primitus genuit? Isaac autem, inquit, genuit
Jacob: cur non dixit, Esau, qui ejus primogenitus fuit? Quia
scilicet per illos ad David pervenire non posset. Deinde sequitur,
Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus: numquid Judas
primogenitus fuit? Judas, inquit, genuit Phares et Zaram
(Matth. I, 2, 3): nec istorum geminorum aliquis fuit
primogenitus Judae, sed ante illos jam tres genuerat. Eos itaque
tenuit in ordine generationum, per quos ad David, atque inde quo
intenderat, perveniret. Ex quo intelligi potest, veteres quoque
homines ante diluvium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos,
per quos succedentium ordo generationum ad Noe patriarcham duceretur,
ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos
fatiget.
|
|