|
1. Cum igitur genus humanum post primam copulam viri facti ex
pulvere, et conjugis ejus ex viri latere, marium feminarumque
conjunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur; nec essent
ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati fuissent; viri sorores
suas conjuges acceperunt: quod profecto quanto est antiquius
compellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione
prohibente. Habita est enim ratio rectissima charitatis, ut homines
quibus esset utilis atque honesta concordia, diversarum necessitudinum
vinculis necterentur; nec unus in uno multas haberet, sed singulae
spargerentur in singulos; ac sic ad socialem vitam diligentius
colligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum
sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat patrem,
alium socerum, numerosius se charitas porrigit. Utrumque autem unus
Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres
sororesque connubio jungebantur. Sic et Eva, uxor ejus, utrique
sexui filiorum fuit et socrus et mater: quae si duae feminae fuissent,
mater altera, et socrus altera, copiosius se socialis dilectio
colligaret. Ipsa denique jam soror, quod etiam uxor fiebat, duas
tenebat una necessitudines: quibus per singulas distributis, ut altera
esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas
augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi fratres et
sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit
quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non
erant jam sorores; et non solum istud ut fieret, nulla necessitas
esset, verum etiam si fieret, nefas esset. Nam si et nepotes
primorum hominum, qui jam consobrinas poterant accipere conjuges,
sororibus matrimonio jungerentur; non jam duae, sed tres in homine uno
necessitudines fierent, quae propter charitatem numerosiore
propinquitate nectendam, disseminari per singulos singulae debuerunt.
Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique
conjugibus, et pater et socer et avunculus: ita et uxor ejus iisdem
communibus filiis et mater et amita et socrus: iidemque inter se filii
eorum, non solum essent fratres atque conjuges, verum etiam
consobrini; quia et fratrum filii. Omnes autem istae necessitudines,
quae uni homini tres homines connectebant, novem connecterent, si
essent in singulis singulae, ut unus homo haberet alteram sororem,
alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum
avunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram
socrum: atque ita se non in paucitate coarctatum, sed latius atque
numerosius propinquitatibus crebris vinculum sociale diffunderet.
2. Quod humano genere crescente et multiplicato, etiam inter impios
deorum multorum falsorumque cultores sic observari cernimus, ut etiamsi
perversis legibus permittantur fraterna conjugia, melior tamen
consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam; et cum sorores accipere in
matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic
aversetur, quasi nunquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum vel
alliciendum, vel offendendum mos valet plurimum. Qui cum in hac causa
immoderationem concupiscentiae coerceat, eum dissignari atque corrumpi
merito esse nefarium judicatur. Si enim iniquum est, aviditate
possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius libidine
concumbendi subvertere limitem morum? Experti autem sumus in connubiis
consobrinarum etiam nostris temporibus propter gradum propinquitatis
fraterno gradui proximum, quam raro per mores fiebat, quod fieri per
leges licebat; quia id nec divina prohibuit, et nondum prohibuerat lex
humana . Verumtamen factum etiam licitum propter vicinitatem
horrebatur illiciti; et quod fiebat cum consobrina, pene cum sorore
fieri videbatur: quia et ipsi inter se propter tam propinquam
consanguinitatem fratres vocantur, et pene germani sunt. Fuit autem
antiquis patribus religiosae curae, ne ipsa propinquitas se paulatim
propaginum ordinibus dirimens longius abiret et propinquitas esse
desisteret, eam nondum longe positam rursus matrimonii vinculo
colligare, et quodammodo revocare fugientem. Unde jam pleno hominibus
orbe terrarum, non quidem sorores ex patre vel matre, vel ex ambobus
suis parentibus natas, sed tamen amabant de suo genere ducere uxores.
Verum quis dubitet honestius hoc tempore etiam consobrinorum prohibita
esse conjugia? non solum secundum ea quae disputavimus, propter
multiplicandas affinitates, ne habeat duas necessitudines una persona,
cum duae possint eas habere, et numerus propinquitatis augeri; sed
etiam quia nescio quomodo inest humanae verecundiae quiddam naturale
atque laudabile, ut cui debet causa propinquitatis reverendum honorem,
ab ea contineat, quamvis generatricem, tamen libidinem, de qua
erubescere videmus et ipsam pudicitiam conjugalem.
3. Copulatio igitur maris et feminae, quantum attinet ad genus
mortalium, quoddam seminarium est civitatis: sed terrena civitas
generatione tantummodo, coelestis autem etiam regeneratione opus
habet, ut noxam generationis evadat. Utrum autem aliquod fuerit, vel
si fuit, quale fuerit corporale atque visibile regenerationis signum
ante diluvium , sicut Abrahae circumcisio postea est imperata (Gen.
XVII, 10, 11), sacra historia tacet. Sacrificasse tamen
Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet: quod et in duobus
primis fratribus claruit; et Noe post diluvium, cum de arca fuisset
egressus, hostias Deo legitur immolasse (Id. VIII, 20).
De qua re in praecedentibus libris jam diximus, non ob aliud daemones
arrogantes sibi divinitatem deosque se credi cupientes sibi expetere
sacrificium, et gaudere hujusmodi honoribus, nisi quia verum
sacrificium vero Deo deberi sciunt.
|
|