CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.

Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est, et cujus series ad terrenam, et cujus series ad coelestem pertinet civitatem; occiso Abel, atque in ejus interfectione commendato mirabili sacramento, facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth: in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum civitatum in genere mortalium evidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cujus nomine condidit civitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem in hoc mundo, sed in ejus temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur Possessio: unde dictum est quando natus est, sive a patre, sive a matre ejus, Acquisivi hominem per Deum (Gen. IV, 1). Enoch vero, Dedicatio: hic enim dedicatur terrena civitas, ubi conditur; quoniam hic habet eum, quem intendit et appetit finem. Porro ille Seth Resurrectio interpretatur, et Enos filius ejus interpretatur Homo: non sicut Adam (et ipsum enim nomen interpretatur Homo), sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominavit nomen eorum Adam (Id. V, 2). Unde non ambigitur, sic appellatam fuisse feminam Evam proprio nomine, ut tamen Adam, quod intepretatur Homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur Homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius asseverent, tanquam filius resurrectionis, ubi non nubent, neque uxores ducent (Luc. XX, 35). Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicantur , nulla ibi genita nominatim femina expressa est: in his autem quae propagantur ex Cain, in ipso fine quousque protenduntur , novissima femina genita nominatur . Sic enim legitur: Mathusael genuit Lamech: et sumpsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada, et nomen secundae Sella; et peperit Ada Jobel: hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum. Et nomen fratris ejus Jubal: hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Thobel, et erat aerarius et malleator aeramenti et ferri. Soror autem Thobel Noema (Gen. IV, 18-22). Huc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo, annumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit: et octava est generatio in filiis ejus, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est, terrenam civitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque conjunctione proveniunt. Unde et ipsae, quod praeter Evam nusquam reperitur ante diluvium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic novissimus pater. Sicut autem Cain, quod interpretatur Possessio, terrenae conditor civitatis, et filius ejus, in cujus nomine condita est, Enoch, quod interpretatur Dedicatio, indicat istam civitatem et initium et finem habere terrenum; ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur Resurrectio, cum sit generationum seorsum commemoratarum pater, quid de filio ejus sacra haec historia dicat, intuendum est.