|
Et Seth, inquit, natus est filius, et nominavit nomen ejus Enos:
hic speravit invocare nomen Domini Dei (Gen. IV, 26). Nempe
clamat attestatio veritatis. In spe igitur vivit homo filius
resurrectionis; in spe vivit, quamdiu peregrinatur hic civitas Dei,
quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque illis
hominibus, Abel, quod interpretatur Luctus, et ejus fratre Seth,
quod interpretatur Resurrectio, mors Christi et vita ejus ex mortuis
figuratur. Ex qua fide gignitur hic civitas Dei, id est homo, qui
speravit invocare nomen Domini Dei. Spe enim salvi facti sumus, ait
Apostolus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt
quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Nam quis
vacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid enim Abel non
speravit invocare nomen Domini Dei, cujus sacrificium Scriptura tam
acceptum Deo fuisse commemorat? numquid ipse Seth non speravit
invocare nomen Domini Dei, de quo dictum est, Suscitavit enim mihi
Deus semen aliud pro Abel (Gen. IV, 25)? Cur ergo huic
proprie tribuitur quod piorum omnium intelligitur esse commune, nisi
quia oportebat in eo qui de patre generationum in meliorem partem, hoc
est supernae civitatis separatarum, primus commemoratur exortus,
praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum
hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum vivit in spe
felicitatis aeternae? Nec dictum est, Hic speravit in Dominum
Deum; aut, Hic invocavit nomen Domini Dei: sed, Hic speravit,
inquit, invocare nomen Domini Dei. Quid sibi hoc vult, Speravit
invocare, nisi quia prophetia est, exorturum populum, qui secundum
electionem gratiae invocaret nomen Domini Dei? Hoc est, quod per
alium prophetam dictum, Apostolus de hoc populo intelligit ad Dei
gratiam pertinente: Et erit, omnis quicumque invocaverit nomen
Domini, salvus erit (Rom. X, 13; Joel II, 32). Hoc
enim ipsum quod dicitur, Et nominavit nomen ejus Enos, quod
interpretatur Homo; ac deinde additur, Hic speravit invocare nomen
Domini Dei: satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat
homo. Maledictus enim omnis, sicut alibi legitur, qui spem suam
ponit in homine (Jerem. XVII, 5): ac per hoc, nec in se, ut
sit civis alterius civitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur
hoc tempore, id est mortalis hujus saeculi labente transcursu, sed in
illa immortalitate beatitudinis sempiternae.
|
|