|
1. De felicitate paradisi, vel de ipso paradiso, et de vita ibi
primorum hominum, eorumque peccato atque supplicio, multi multa
senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandaverunt. Nos quoque
secundum Scripturas sanctas, vel quod in eis legimus, vel quod ex eis
intelligere potuimus, earum congruentes auctoritati, de his rebus in
superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur,
multiplices atque multimodas pariunt disputationes, quae pluribus
intexendae sunt voluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit. Quod
non ita largum habemus, ut in omnibus quae possunt requirere otiosi et
scrupulosi , paratiores ad interrogandum, quam capaciores ad
intelligendum, nos oporteat immorari. Arbitror tamen satis nos jam
fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de initio vel mundi , vel
animae, vel ipsius generis humani: quod in duo genera distribuimus;
unum eorum qui secundum hominem, alterum eorum qui secundum Deum
vivunt. Quas etiam mystice appellamus civitates duas, hoc est duas
societates hominum: quarum est una quae praedestinata est in aeternum
regnare cum Deo; altera, aeternum supplicium subire cum diabolo.
Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem
quoniam de exortu earum, sive in Angelis, quorum numerus ignoratur a
nobis, sive in duobus primis hominibus, satis dictum est, jam mihi
videtur earum aggrediendus excursus, ex quo illi duo generare
coeperunt, donec homines generare cessabunt. Hoc enim universum
tempus, sive saeculum, in quo cedunt morientes, succeduntque
nascentes, istarum duarum civitatum, de quibus disputamus, excursus
est.
2. Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani
parentibus, pertinens ad hominum civitatem; posterior Abel, ad
civitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit Apostolus,
experimur quia non primum quod spirituale est, sed quod animale,
postea spirituale (I Cor. XV, 46): unde unusquisque, quoniam
ex damnata propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus
atque carnalis; quod si in Christum renascendo profecerit, post erit
bonus et spiritualis: sic in universo genere humane cum primum duae
istae coeperunt nascendo atque moriendo procurrere civitates, prior est
natus civis hujus saeculi; posterior autem isto peregrinus in saeculo,
et pertinens ad civitatem Dei, gratia praedestinatus, gratia
electus, gratia peregrinus deorsum, gratia civis sursum. Nam quantum
ad ipsum attinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota
damnata: sed tanquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non
imprudenter, sed prudenter introducit Apostolus) ex eadem massa fecit
aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21).
Prius autem factum est vas in contumeliam, post vero alterum in
honorem: quia et in ipso uno, sicut jam dixi, homine, prius est
reprobum, unde necesse est incipiamus, et ubi non est necesse ut
remaneamus; posterius vero probum, quo proficientes veniamus, et quo
pervenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo malus erit
bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus: sed quanto quisque
citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari quod apprehendit
celerius, et posteriore cooperit vocabulum prius. Scriptum est itaque
de Cain, quod condiderit civitatem (Gen. IV, 17): Abel
autem tanquam peregrinus non condidit. Superna est enim sanctorum
civitas, quamvis hic pariat cives, in quibus peregrinatur, donec
regni ejus tempus adveniat, cum congregatura est omnes in suis
corporibus resurgentes, quando eis promissum dabitur regnum, ubi cum
suo principe Rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.
|
|