CAPUT XXI. Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis ejus usque ad diluvium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum.

Primo autem intuendum est, quemadmodum cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante caeteros posteros ejus illo in cujus nominecondita est civitas, id est Enoch, contexti sunt caeteri usque ad illum finem, de quo locutus sum, donec illud genus atque universa propago diluvio deleretur: cum vero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluvium additis caeteris, articulus quidam interponitur et dicitur, Hic liber nativitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominavit nomen eorum Adam, qua die fecit illos (Gen. V, 1, 2). Quod mihi videtur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere qui haec scripsit in civitate terrena: tanquam eam Deus sic commemoraret, ut non computaret. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, posteaquam commemoratus est filius Seth, homo qui speravit invocare nomen Domini Dei; nisi quia sic oportebat istas duas proponere civitates, unam per homicidam usque ad homicidam; nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur (Gen. IV, 23): alteram per eum qui speravit invocare nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis civitatis Dei totum atque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae civitatis est unitas; nondum quidem completa, sed praemissa ista prophetica praefiguratione complenda. Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis (cujus, nisi terrenae?) habeat nomen in civitate terrena, quae in ejus nomine condita est. De his est enim de quibus cantatur in Psalmo, Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum (Psal. XLVIII, 12). Propter quod sequitur eos quod in alio Psalmo scriptum est, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20). Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret invocare nomen Domini Dei. Eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit, Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei speravi, in misericordia Dei (Psal. LI, 10). Vanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat: Beatus enim vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). Propositis itaque duabus civitatibus, una in re hujus saeculi, altera in spe Dei, tanquam ex communi, quae aperta est in Adam, janua mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum: in qua et aliae generationes adjiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cujus origine damnata, veluti massa una meritae damnationi tradita, fecit Deus alia in contumeliam vasa irae, alia in honorem vasa misericordiae (Rom. IX, 23); illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia: ut ex ipsa etiam comparatione vasorum irae, superna civitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret invocare nomen Domini Dei. Quoniam voluntas, in natura quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab immutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio; et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine divino adjutorio.