|
Hoc itaque libero voluntatis arbitrio genere humano progrediente atque
crescente, facta est permixtio, et iniquitate participata quaedam
utriusque confusio civitatis. Quod malum a sexu femineo causam rursus
invenit: non quidem illo modo quo ab initio; non enim cujusquam etiam
tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum viris: sed
ab initio quae pravis moribus fuerant in terrena civitate, id est in
terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, civibus scilicet
peregrinantis in hoc saeculo alterius civitatis, propter pulchritudinem
corporis (Gen. VI, 1 sqq.). Quod bonum Dei quidem donum
est: sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum videatur
bonis. Deserto itaque magno bono et bonorum proprio, lapsus est
factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque
commune: ac sic filii Dei filiarum hominum amore sunt capti, atque ut
eis conjugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt,
deserta pietate quam in sancta societate servabant. Sic enim corporis
pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale, carnale, infimum
bonum, male amatur postposito Deo, aeterno, interno, sempiterno
bono: quemadmodum justitia deserta et aurum amatur ab avaris, nullo
peccato auri, sed hominis. Ita se habet omnis creatura. Cum enim
bona sit, et bene potest amari, et male: bene, scilicet ordine
custodito; male, ordine perturbato. Quod in laude quadam Cerei
breviter versibus dixi :
|
Haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus ista creasti.
Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus amantes,
Ordine neglecto, pro te, quod conditur abs te.
|
|
Creator autem si veraciter ametur, hoc est, si ipse, non aliud pro
illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest. Nam et amor
ipse ordinate amandus est, quo bene amatur quod amandum est, ut sit in
nobis virtus qua vivitur bene. Unde mihi videtur, quod definitio
brevis et vera virtutis, Ordo est amoris: propter quod in sancto
Cantico canticorum cantat sponsa Christi, civitas Dei, Ordinate in
me charitatem (Cantic. II, 4). Hujus igitur charitatis, hoc
est, dilectionis et amoris ordine perturbato, Deum filii Dei
neglexerunt, et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus
satis civitas utraque discernitur. Neque enim et illi non erant filii
hominum per naturam: sed aliud nomen coeperant habere per gratiam.
Nam in eadem Scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii
Dei, iidem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant non
homines fuisse, sed angelos.
|
|