|
1. Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio hujus
operis libro (cap. 5) reliquimus insolutam, Utrum possint angeli,
cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum est
enim, Qui facit angelos suos spiritus: id est, eos qui natura
spiritus sunt, facit esse angelos suos, injungendo eis officium
nuntiandi. Qui enim graece dicitur AGGELOS, quod nomen latina
declinatione angelus perhibetur, latina lingua nuntius interpretatur.
Sed utrum eorum corpora consequenter adjunxerit, dicendo, Et
ministros suos ignem ardentem (Psal. CIII, 5): an quod
charitate tanquam igne spirituali fervere debeant ministri ejus,
ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus angelos in talibus
corporibus, ut non solum videri, verum etiam tangi possent, eadem
verissima Scriptura testatur. Et quoniam creberrima fama est,
multique se expertos, vel ab eis qui experti essent, de quorum fide
dubitandum non est , audisse confirmant, Silvanos , et Faunos,
quos vulgo incubos vocant, improbos saepe exstitisse mulieribus, et
earum appetisse ac peregisse concubitum ; et quosdam daemones, quos
Dusios Galli nuncupant, hanc assidue immunditiam et tentare et
efficere, plures talesque asseverant, ut hoc negare impudentiae
videatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus
elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam cum agitatur
flabello, sensu corporis tactuque sentitur), possint etiam hanc pati
libidinem, ut quomodo possunt, sentientibus feminis misceantur. Dei
tamen Angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse
crediderim: nec de his dixisse apostolum Petrum, Si enim Deus
angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi
retrudens tradidit in judicio puniendos reservari (II Petr. II,
4); sed potius de illis qui primum apostatantes a Deo cum diabolo
principe suo ceciderunt, qui primum hominem per invidiam serpentina
fraude dejecit . Angelos autem fuisse etiam Dei homines nuncupatos,
eadem Scriptura sancta locupletissima testis est . Nam et de Joanne
scriptum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui
praeparabit viam tuam (Marc. I, 2). Et Malachias propheta
propria quadam, id est sibi proprie impertita, gratia dictus est
angelus (Malach. II, 7).
2. Verum hoc movet quosdam, quod ex illis qui dicti sunt angeli
Dei, et ex mulieribus quas amaverunt, non quasi homines generis
nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi vero corpora hominum
modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoravi (cap.
9), non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos
annos, cum Romanae urbis, quod a Gothis factum est, appropinquaret
excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore
quodammodo giganteo longe caeteris praeemineret? Ad quam visendam
mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime
admirationi, quod ambo parentes ejus nec saltem tam longi homines
erant, quam longissimos videre consuevimus. Potuerunt ergo gigantes
nasci et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt,
filiabus hominum, hoc est secundum hominem viventium, miscerentur;
filii scilicet Seth filiabus Cain. Nam et canonica Scriptura sic
loquitur, in quo libro haec legimus, cujus verba ista sunt: Et
factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et
filiae natae sunt illis: videntes autem angeli Dei filias hominum,
quia bonae sunt, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et
dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in
aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum
viginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis: et
post illud cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant
sibi, illi erant gigantes, a saeculo homines nominati (Gen. VI,
1-4). Haec libri verba divini satis indicant, jam illis diebus
fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores
filias hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo
quippe Scripturae hujus est, etiam speciosos corpore, bonos vocare.
Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait:
Gigantes autem erant super terram in diebus illis: et post illud, cum
intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus,
et post illud. Quod autem ait, Et generabant sibi, satis ostendit
quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non
sibi, id est, non dominante libidine coeundi, sed serviente officio
propagandi; non familiam fastus sui, sed cives civitatis Dei: quibus
annuntiarent tanquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam
(Psal. LXXVII, 7), similes illius qui natus est de Seth,
filius resurrectionis, et speravit invocare nomen Domini Dei: in qua
spe essent cum suis posteris cohaeredes aeternorum bonorum, et sub Deo
patre fratres filiorum.
3. Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non essent,
sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse, Scriptura ipsa
sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum esset, quod
videntes angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumpserunt sibi
uxores ex omnibus quas elegerant; mox adjunctum est, Et dixit
Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in
aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu quippe Dei fuerant facti
angeli Dei et filii Dei: sed declinando ad inferiora, homines
dicuntur nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro, desertores
spiritus et deserendo deserti. Et Septuaginta quidem interpretes et
angelos Dei dixerunt istos, et filios Dei: quod quidem non omnes
codices habent; nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila
autem, quem interpretem Judaei caeteris anteponunt, non angelos
Dei, nec filios Dei, sed filios deorum interpretatus est .
Utrumque autem verum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre
suorum patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam a diis
geniti erant, cum quibus et ipsi dii erant, juxta illud Psalmi: Ego
dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI,
6). Merito enim creduntur Septuaginta interpretes accepisse
propheticum spiritum, ut si quid ejus auctoritate mutarent, atque
aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc divinitus
esse dictum dubitaretur. Quamvis hoc in hebraeo esse perhibeatur
ambiguum, ut et filii Dei, et filii deorum, posset interpretari.
4. Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae
nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit patribus, a
quibus usque ad nos auctoritas veracium Scripturarum certissima et
notissima successione pervenit. In his autem apocryphis etsi invenitur
aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica
auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla divina Enoch, illum septimum
ab Adam, negare non possumus, cum hoc in Epistola canonica Judas
apostolus dicat (Judae 14). Sed non frustra non sunt in eo canone
Scripturarum, qui servabatur in templo Hebraei populi succedentium
diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei
judicata sunt, nec utrum haec essent quae ille scripsisset , poterat
inveniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis
reperirentur rite servasse. Unde illa quae sub ejus nomine
proferuntur, et continent istas de gigantibus fabulas, quod non
habuerint homines patres, recte a prudentibus judicantur non ipsius
esse credenda; sicut multa sub nominibus et aliorum Prophetarum, et
recentiora sub nominibus Apostolorum ab haereticis proferuntur, quae
omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti examinatione
remota sunt. Igitur secundum Scripturas canonicas hebraeas atque
christianas, multos gigantes ante diluvium fuisse, non dubium est, et
hos fuisse cives terrigenae societatis hominum; Dei autem filios, qui
secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta
justitia declinasse. Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes
nasci potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique
tunc fuerunt, quam post diluvium temporibus caeteris. Quos propterea
creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum
pulchritudines, verum etiam et magnitudines et fortitudines corporum
non magnipendendas esse sapienti, qui spiritualibus atque immortalibus
longe melioribus atque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum
malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta
commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio
fuerunt staturosi, scientes praelium. Non hos elegit Dominus, nec
viam scientiae dedit illis: et interierunt, quia non habuerunt
sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam (Baruch III,
26-28).
|
|