|
Quod autem dixit Deus, Erunt dies eorum centum viginti anni (Gen.
VI, 3), non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit, post
haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post
diluvium etiam quingentos excessisse inveniamus. Sed intelligendum est
hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id
est, quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo
Scriptura quingentos vocat, nomine totius maximam partem plerumque
significans: sexcentesimo quippe anno vitae Noe, secundo mense factum
est diluvium (Id. VII, 11); ac sic centum viginti anni
praedicti sunt futuri vitae hominum periturorum, quibus transactis
diluvio delerentur. Nec frustra creditur sic factum esse diluvium,
jam non inventis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua
in impios vindicatum est: non quo hic quidquam bonis quandoque
morituris tale genus mortis faciat aliquid quod eis possit obesse post
mortem. Verumtamen nullus eorum diluvio mortuus est, quos de semine
Seth propagatos sancta Scriptura commemorat. Sic autem divinitus
diluvii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus, quia
multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque
cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies: et cogitavit
Deus quia fecit hominem super terram, et recogitavit, et dixit
Deus, Delebo hominem quem feci a facie terrae, ab homine usque ad
pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli, quia iratus sum,
quoniam feci eos (Id. VI, 5-7).
|
|