CAPUT XXV. De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.

Ira Dei non perturbatio animi ejus est, sed judicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ejus et recogitatio, mutandarum rerum est immutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Sed si non utatur Scriptura talibus verbis, non se quodammodo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus vult esse consultum, ut et perterreat superbientes, et excitet negligentes, et exerceat quaerentes, et alat intelligentes: quod non faceret, si non se prius inclinaret, et quodammodo descenderet ad jacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum volatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur; non animantibus rationis expertibus, tanquam et ipsa peccaverint, minatur exitium.