|
1. Jam vero quod Noe homini justo, et sicut de illo Scriptura
veridica loquitur, in sua generatione perfecto (Gen. VI, 9)
(non utique sicut perficiendi sunt cives civitatis Dei in illa
immortalitate, qua aequabuntur Angelis Dei, sed sicut esse possunt
in hac peregrinatione perfecti), imperat Deus, ut arcam faciat, in
qua cum suis, id est, uxore, filiis, et nuribus, et cum
animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt,
liberaretur a diluvii vastitate; procul dubio figura est peregrinantis
in hoc saeculo civitatis Dei, hoc est Ecclesiae, quae fit salva per
lignum, in quo pependit Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus
(I Tim. II, 5). Nam et mensurae ipsae longitudinis,
altitudinis, latitudinisque ejus, significant corpus humanum, in
cujus veritate ad homines praenuntiatus est venturus, et venit.
Humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia sexies
tantum habet, quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus;
et decies tantum, quam altitudo, cujus altitudinis mensura est in
latere a dorso ad ventrem: velut si jacentem hominem metiaris supinum,
seu pronum, sexies tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a
dextra ad sinistram, vel a sinistra in dexteram; et decies, quam
altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine
cubitorum, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine.
Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est vulnus, quando
latus crucifixi lancea perforatum est (Joan. XIX, 34): hac
quippe ad illum venientes ingrediuntur; quia inde Sacramenta
manarunt, quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis
fieri jubetur, undique stabilem vitam sanctorum significat: quacumque
enim verteris quadratum, stabit. Et caetera quae in ejusdem arcae
constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum.
2. Sed ea nunc persequi longum est: et hoc jam fecimus in opere quod
adversus Faustum Manichaeum scripsimus (lib. 12, cap. 14),
negantem in libris Hebraeorum aliquid de Christo esse prophetatum.
Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam, et alius alio exponat
haec aptius: dum tamen ea quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei
civitatem, in hoc saeculo maligno tanquam in diluvio peregrinantem,
omnia referantur; si ab ejus sensu qui ista conscrisit, non vult longe
aberrare qui exponit. Exempli gratia, velut si quispiam quod hic
scriptum est, Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam (Gen.
VI, 16); non quod ego in illo opere dixi (lib. 4, cap.
16), velit intelligi; quia ex omnibus gentibus Ecclesia
congregatur, bicameratam dictam, propter duo genera hominum,
circumcisionem scilicet et praeputium, quos Apostolus et alio modo
dicit Judaeos et Graecos (Rom. III, 9); tricameratam vero,
eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae
sunt: sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum.
Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam voluit,
verum etiam in superioribus, et haec dixit bicamerata; et in
superioribus superiorum, et haec appellavit tricamerata: ut ab imo
sursum versus tertia consurgeret habitatio. Possunt hic intelligi et
illa tria quae commendat Apostolus, fides, spes, charitas (I
Cor. XIII, 13). Possunt etiam multo convenientius tres illae
ubertates evangelicae, tricena, sexagena, centena (Matth.
XIII, 8); ut in infimo habitet pudicitia conjugalis, supra
vidualis, atque hac superior virginalis: et si quid melius secundum
fidem civitatis hujus intelligi et dici potest. Hoc etiam de caeteris
quae hic exponenda sunt, dixerim, quia etsi non uno disseruntur modo,
ad unam tamen catholicae fidei concordiam revocanda sunt.
|
|