|
1. Non tamen quisquam putare debet, aut frustra haec esse
conscripta, aut tantummodo rerum gestarum veritatem sine ullis
allegoricis significationibus hic esse quaerendam; aut e contrario haec
omnino gesta non esse, sed solas esse verborum figuras; aut quidquid
illud est, nequaquam ad prophetiam Ecclesiae pertinere. Quis enim
nisi mente perversus, inaniter scriptos esse contendat libros per
annorum millia tanta religione et tam ordinatae successionis observantia
custoditos; aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut alia
omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri
magnitudinem, immunda bina et munda septena intromitti animalia
(Gen. VII, 2) quid cogebat, cum aequalis numeri possent
utraque servari ? Aut vero Deus, qui propter reparandum genus
servanda praecepit, eo modo illa quo instituerat, restituere non
valebat?
2. Qui vero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras
esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri non potuisse
diluvium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo
transcenderet; propter Olympi verticem montis, supra quem perhibentur
nubes non posse concrescere , quod tam sublimis quam coelum sit, ut
non ibi sit aer iste crassior, ubi venti, nebulae imbresque gignuntur
: nec attendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse
potuisse. An forte negant esse terram verticem montis? Cur igitur
usque ad illa coeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari
non licuisse contendunt, cum isti mensores et pensores elementorum,
aquas terris perhibeant superiores atque leviores? Quid itaque
rationis afferunt, quare terra gravior et inferior locum coeli
tranquillioris invaserit per volumina tot annorum, et aqua levior ac
superior permissa non sit hoc facere saltem ad tempus exiguum?
3. Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem
animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de immundis, septena
de mundis. Qui mihi videntur non computare nisi trecenta cubita
longitudinis, et latitudinis quinquaginta , nec cogitare aliud tantum
esse in superioribus, itemque aliud tantum in superioribus superiorum,
ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nongenta centum quinquaginta.
Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter astruxit (Homilia
2 in Genesim), Moysen scilicet hominem Dei eruditum, sicut
scriptum est, omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII, 22),
qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare potuisse,
ubi unum quantum sex nostra valere asseverant; quis non videat quantum
rerum capere potuit illa magnitudo? Nam illud quod disputant tantae
magnitudinis arcam non potuisse compingi, ineptissime calumniantur,
cum sciant immensas urbes fuisse constructas, nec attendunt centum
annos quibus arca illa est fabricata: nisi forte lapis lapidi adhaerere
potest sola ealce conjunctus, ut murus per tot millia circumagatur, et
lignum ligno per subscudines, epiros , clavos, gluten bituminis non
potest adhaerere, ut fabricetur arca, non curvis, sed rectis lineis
longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum,
sed levet unda, cum venerit, naturali ordine ponderum, magisque
divina providentia, quam humana prudentia natantem gubernet, ne
incurrat ubicumque naufragium.
4. Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis
bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam
quales locustae, scarabaei, muscae denique et pulices, utrum non
amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc
imperaret Deus: prius admonendi sunt quos haec movent, sic
accipiendum esse quod dictum est, Quae repunt super terram; ut
necesse non fuerit conservari in arca, quae possunt in aquis vivere,
non solum mersa, sicut pisces; verum etiam supernatantia, sicut
multae alites. Deinde cum dicitur, Masculus et femina erunt:
profecto intelligitur ad reparandum genus dici: ac per hoc nec illa
necesse fuerat. ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque
rebus vel rerum corruptionibus nasci: vel si fuerunt, sicut in domibus
esse consueverunt, sine ullo numero definito esse potuisse: aut si
mysterium sacratissimum quod agebatur, et tantae rei figura etiam in
veritate facti aliter non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo
numero essent, quae vivere in aquis natura prohibente non possent, non
fuit ista cura illius hominis, vel illorum hominum, sed divina. Non
enim ea Noe capta intromittebat, sed venientia et intrantia
permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est, Intrabunt ad te
(Gen. VI, 19, 20): non scilicet hominis actu, sed Dei
nutu: ita sane, ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent.
Praescriptum est enim, atque definitum, Masculus et femina erunt.
Alia sunt quippe quae de quibusque rebus sine concubitu ita nascuntur,
ut postea concumbant et generent, sicut muscae: alia vero in quibus
nihil sit maris, et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent
sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mulae, mirum si ibi
fuerunt, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum
videlicet atque asininum genus: et si qua alia sunt, quae commixtione
diversi generis genus aliquod gignunt. Sed si et hoc ad mysterium
pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam.
5. Solet etiam movere nonnullos, genera escarum quae illic habere
poterant animalia, quae nonnisi carne vesci putantur, utrum praeter
numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum
necessitas illic coegisset includi: an vero, quod potius est
credendum, praeter carnes, aliqua alimenta esse potuerint, quae
omnibus convenirent . Novimus enim quam multa animalia, quibus caro
cibus est, frugibus pomisque vescantur, et maxime fico atque
castaneis. Quid ergo mirum, si vir ille sapiens et justus, etiam
divinitus admonitus, quid cuique congrueret, sine carnibus aptam
cuique generi alimoniam praeparavit et recondidit? Quid est autem,
quo vesci non cogeret fames? aut quid non suave ac salubre facere
posset Deus, qui etiam, ut sine cibo viverent, divina facilitate
donaret, nisi ut pascerentur etiam hoc implendae figurae tanti mysterii
conveniret? Non autem ad praefigurandam Ecclesiam pertinere tam
multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit contentiosus, nemo
permittitur opinari. Jam enim gentes ita Ecclesiam repleverunt,
mundique et immundi, donec certum veniatur ad finem, ita ejus unitatis
quadam compagine continentur, ut ex hoc uno manifestissimo, etiam de
caeteris, quae obscurius aliquando dicta sunt, et difficilius agnosci
queunt, dubitari fas non sit. Quae cum ita sint, si nec inaniter
ista conscripta esse putare quisquam vel durus audebit, nec nihil
significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significativa, non
facta, nec aliena esse ab Ecclesia significanda probabiliter dici
potest: sed magis credendum est, et sapienter esse memoriae
litterisque mandata, et gesta esse, et significare aliquid et ipsum
aliquid ad praefigurandam Ecclesiam pertinere. Jam usque ad hunc
articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum civitatum
cursus, terrenae scilicet secundum hominem viventis, et coelestis
secundum Deum, post diluvium et deinceps in rebus consequentibus
requiratur.
|
|