|
Umbra sane quaedam civitatis hujus et imago prophetica ei significandae
potius quam praesentandae servivit in terris, quo eam tempore
demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa civitas sancta merito
significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, veritatis.
De hac imagine serviente, et de illa quam significat libera civitate,
sic Apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege
volentes esse, legem non audistis ? Scriptum est enim quod Abraham
duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed ille
quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de
libera, per repromissionem: quae sunt in allegoria . Haec enim sunt
duo testamenta; unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quod
est Agar . Sina enim est mons in Arabia, qui conjunctus est huic
quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem
sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum .
Scriptum est enim, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et
clama, quae non parturis: quoniam multi filii desertae, magis quam
ejus quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac
promissionis filii sumus. Sed sicut tunc qui secundum carnem natus
fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed
quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres
erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non
sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos
liberavit (Galat. IV, 21-31). Haec forma intelligendi de
apostolica auctoritate descendens locum nobis aperit, quemadmodum
Scripturas duorum Testamentorum, Veteris et Novi accipere
debeamus. Pars enim quaedam terrenae civitatis imago coelestis
civitatis effecta est, non se significando, sed alteram; et ideo
serviens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam significandam
est instituta; et praecedente alia significatione et ipsa praefigurans
praefigurata est. Namque Agar ancilla Sarrae, ejusque filius,
imago quaedam hujus imaginis fuit. Et quoniam transiturae erant umbrae
luce veniente, ideo dixit libera Sarra, quae significabat liberam
civitatem, cui rursus alio modo significandae etiam illa umbra
serviebat: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit
filius ancillae cum filio meo Isaac, quod ait Apostolus, cum filio
liberae. Invenimus ergo in terrena civitate duas formas; unam suam
praesentiam demonstrantem, alteram coelesti civitati significandae sua
praesentia servientem. Parit autem cives terrenae civitatis peccato
vitiata natura; coelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam
liberans gratia: unde illa vocantur vasa irae; ista, vasa
misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Significatum est hoc
etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur
Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter autem de Sarra libera
secundum repromissionem natus Isaac. Uterque quidem de semine
Abrahae: sed illum genuit demonstrans consuetudo naturam, istum vero
dedit promissio significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic
divinum beneficium commendatur.
|
|