|
Sarra quippe sterilis erat, et desperatione prolis, saltem de ancilla
sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit
eam fetandam viro, de quo parere voluerat, nec potuerat. Exegit
itaque etiam sic debitum de marito, utens jure suo in utero alieno.
Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus
utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est secundum carnem:
non quod ista beneficia Dei non sint, aut non illa operetur Deus,
cujus opifex sapientia attingit, sicut scriptum est, a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1):
sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus
gratis gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quemadmodum
naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura jam filios tali
commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae
in illa jam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec
tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati
fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic affectae fructus posteritatis
non debebatur, significat quod natura generis humani peccato vitiata,
ac per hoc jure damnata, nihil verae felicitatis in posterum
merebatur. Recte igitur significat Isaac per repromissionem natus
filios gratiae, cives civitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi
sit non amor propriae ac privatae quodammodo voluntatis, sed communi
eodemque immutabili bono gaudens, atque ex multis unum cor faciens, id
est perfecte concors , obedientia charitatis.
|
|