|
Terrena porro civitas, quae sempiterna non erit (neque enim cum in
extremo supplicio damnata fuerit, jam civitas erit), hic habet bonum
suum, cujus societate laetatur, qualis esse de talibus rebus laetitia
potest. Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat
amatoribus suis, ideo civitas ista adversus se ipsam plerumque
dividitur litigando, bellando, atque pugnando, et aut mortiferas,
aut certe mortales victorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte
adversus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse victrix
gentium, cum sit captiva vitiorum. Et si quidem cum vicerit,
superbius extollitur, etiam mortifera ; si vero conditionem cogitans
casusque communes, magisque accidere possunt adversis angitur, quam
eis quae provenerint secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est
ista victoria. Neque enim semper dominari poterit permanendo eis quos
potuerit subjugare vincendo. Non autem recte dicuntur ea bona non
esse, quae concupiscit haec civitas, quando est et ipsa in suo genere
humano melior. Concupiscit enim terrenam quamdam pro rebus infimis
pacem: ad eam namque desiderat pervenire bellando. Quoniam si
vicerit, et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant
partes invicem adversantes, et pro his rebus quas simul habere non
poterant infelici egestate certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa
bella; hanc adipiscitur quae putatur gloriosa victoria. Quando autem
vincunt qui causa justiore pugnabant, quis dubitet gratulandam esse
victoriam, et provenisse optabilem pacem? Haec bona sunt, et sine
dubio Dei dona sunt. Sed si, neglectis melioribus, quae ad supernam
pertinent civitatem, ubi erit victoria in aeterna et summa pace
secura, bona ista sic concupiscuntur, ut vel sola esse credantur, vel
his quae meliora creduntur, amplius diligantur; necesse est miseria
consequatur, et quae inerat augeatur.
|
|