|
1. Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus
esset ad Cain eo more , quo cum primis hominibus per creaturam
subjectam velut eorum socius forma congrua loquebatur , quid ei
profuit? nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post verbum
divinae admonitionis implevit? Nam cum sacrificia discrevisset
amborum, in illius respiciens, hujus despiciens, quod non dubitandum
est potuisse cognosci signo aliquo attestante visibili; et hoc ideo
fecisset Deus, quia mala erant opera hujus, fratris vero ejus bona:
contristatus est Cain valde, et concidit facies ejus. Sic enim
scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain, Quare tristis factus es,
et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non
dividas, peccasti? Quiesce: ad te enim conversio ejus, et tu
dominaberis illius (Gen. IV, 6, 7, sec. LXX). In hac
admonitione quam Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum
est, Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti?
quia non elucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit ejus
obscuritas, cum divinarum Scripturarum quisque tractator secundum
fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium,
cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non
autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca, vel
tempora, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, et cui
offertur, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est: ut
divisionem hic discretionem intelligamus; sive cum offertur, ubi non
oportet, aut quod non ibi, sed alibi oportet; sive cum offertur,
quando non oportet, aut quod non tunc, sed alias oportet; sive cum id
offertur, quod nusquam et nunquam penitus debuit; sive cum electiora
sibi ejusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea quae offert Deo;
sive cum ejus rei quae oblata est, fit particeps profanus, aut
quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit
Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam Joannes apostolus,
cum de his fratribus loqueretur, Non sicut Cain, inquit, qui ex
maligno erat, et occidit fratrem suum: et cujus rei gratia occidit
eum? Quia opera illius maligna fuerunt fratris autem illius justa (I
Joan. III, 12): datur intelligi propterea Deum non respexisse
in munus ejus, quia hoc ipso male dividebat, dans Deo aliquid suum,
sibi autem se ipsum. Quod omnes faciunt qui non Dei, sed suam
sectantes voluntatem, id est, non recto, sed perverso corde
viventes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum
non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc
est proprium terrenae civitatis, Deum vel deos colere, quibus
adjuvantibus regnet in victoriis et pace terrena, non charitate
consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur
mundo, ut fruantur Deo: mali autem contra, ut fruantur mundo, uti
volunt Deo; qui tamen eum vel esse, vel res humanas curare jam
credunt. Sunt enim multo deteriores, qui nec hoc quidem credunt.
Cognito itaque Cain quod super ejus germani sacrificium, nec super
suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non
elatus debuit aemulari. Sed contristatus est, et concidit facies
ejus. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius
bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogavit dicens,
Quare contristatus es, et quare concidit facies tua? Quia enim
fratri invidebat, Deus videbat, et hoc arguebat. Nam hominibus,
quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum, et prorsus
incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo
displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo
placuit, cum in sacrificium ejus aspexit. Sed rationem Deus
reddens, cur ejus oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius
merito, quam ei frater immerito displiceret , cum esset injustus non
recte dividendo, hoc est non recte vivendo, et indignus cujus
approbaretur oblatio, quam esset injustior, quod fratrem justum gratis
odisset, ostendit.
2. Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, justo et bono,
Quiesce, inquit; ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis
illius. Numquid fratris? Absit. Cujus igitur, nisi peccati?
Dixerat enim, Peccasti: tum deinde addidit, Quiesce; ad te enim
conversio ejus, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intelligi
ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam
sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris
poenitentiae medicina, et veniae petitio non incongrua, ut ubi ait,
Ad te enim conversio ejus, non subaudiatur, Erit; sed, Sit;
praecipientis videlicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur
quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed
poenitendo subjecerit: alioquin et illi serviet dominanti, si
patrocinium adhibuerit accidenti . Sed ut peccatum intelligatur
concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit Apostolus, Caro
concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); in cujus carnis
fructibus et invidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur, et
accendebatur in fratris exitium: bene subauditur, Erit, id est, Ad
te enim conversio ejus erit, et tu dominaberis illius. Cum enim
commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat Apostolus,
ubi dicit, Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum
(Rom. VII, 17): quam partem animi etiam philosophi dicunt
esse vitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat
imperare, eamque ab illicitis operibus ratione cohibere: cum ergo
commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et
obtemperetur dicenti Apostolo, Nec exhibueritis membra vestra arma
iniquitatis peccato (Id. VI, 13); ad mentem domita et victa
convertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic,
qui facibus invidiae inflammabatur in fratrem, et quem debuerat
imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit: manus ab scelere
contine; non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad obediendum
desideriis ejus, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. Ad
te enim conversio ejus: dum non adjuvatur relaxando, sed quiescendo
frenatur. Et tu dominaberis illius: ut cum forinsecus non permittitur
operari, sub potestate mentis regentis et benevolentis assuescat etiam
intrinsecus non moveri. Dictum est tale aliquid in eodem divino libro
et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante atque judicante
damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus, et in se
ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset ei, Multiplicans
multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries
filios: deinde addidit, Et ad virum tuum conversio tua, et ipse
dominabitur tui (Gen. III, 16). Quod dictum est ad Cain de
peccato, vel de vitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de
peccatrice femina: ubi intelligendum est virum ad regendam uxorem,
animo carnem regenti similem esse oportere. Propter quod dicit
Apostolus: Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit: nemo enim
unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 28 et 29). Sananda
sunt enim haec, sicut nostra; non sicut aliena, damnanda. Sed illud
Dei praeceptum Cain sicut praevaricator accepit. Invalescente quippe
invidentiae vitio, fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae
conditor civitatis. Quomodo autem significaverit etiam Judaeos, a
quibus Christus occisus est pastor ovium hominum, quem pastor ovium
pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est,
parco nunc dicere, et quaedam hinc adversus Faustum Manichaeum
dixisse me recolo .
|
|