|
1. Nunc autem defendenda mihi videtur historia, ne sit Scriptura
incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine civitatem eo
tempore, quo non plus quam viri quatuor, vel potius tres, posteaquam
fratrem frater occidit, fuisse videntur in terra; id est, primus homo
pater omnium, et ipse Cain, et ejus filius Enoch, ex cujus nomine
ipsa civitas nuncupata est. Sed hoc quos movet, parum considerant,
non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae hujus
historiae necesse habuisse nominare; sed eos solos, quos operis
suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit,
per quem Spiritus sanctus id agebat, per successiones certarum
generationum ex uno homine propagatarum pervenire ad Abraham, ac
deinde ex ejus semine ad populum Dei: in quo distincto a caeteris
gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia quae de civitate,
cujus aeternum erit regnum, et de Rege ejus eodemque conditore
Christo in Spiritu praevidebantur esse ventura; ita ut nec de altera
societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus civitatem, quantum
ei commemorandae satis esset, ut civitas Dei etiam suae adversariae
comparatione clarescat. Cum igitur Scriptura divina, ubi et numerum
annorum, quos illi homines vixerunt, commemorat, ita concludat, ut
dicat de illo de quo loquebatur, Et genuit filios et filias, et
fuerunt omnes dies illius, vel illius, quos vixit, anni tot, et
mortuus est (Gen. V, 4, 5, et alibi): numquid quia eosdem
filios et filias non nominat, ideo intelligere non debemus per tam
multos annos, quibus tunc in saeculi hujus prima aetate vivebant,
nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam
plurimae civitates? sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante
conscripta sunt, has duas societates suis diversis generationibus
primitus digerere atque distinguere: ut seorsum hominum, hoc est
secundum hominem viventium, seorsum autem filiorum Dei, id est
hominum secundum Deum viventium, generationes contexerentur usque ad
diluvium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur:
discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur,
unius fratricidae Cain, alterius autem qui vocabatur Seth; natus
quippe fuerat et ipse de Adam, pro illo quem frater occidit:
concretio autem, quia, bonis in deterius declinantibus, tales
universi facti fuerant, ut diluvio delerentur, excepto uno justo, cui
nomen erat Noe, et ejus conjuge, et tribus filiis, totidemque
nuribus, qui homines octo ex illa omnium vastatione mortalium per arcam
evadere meruerunt.
2. Quod igitur scriptum est, Et cognovit Cain uxorem suam, et
concipiens peperit Enoch; et erat aedificans civitatem in nomine filii
sui Enoch: non est quidem consequens, ut istum primum filium genuisse
credatur. Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est
cognovisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo
miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc
dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogentium videtur
habuisse: verum etiam posterius eadem Scriptura, Cognovit, inquit,
Adam uxorem suam Evam, et concepit, et peperit filium, et nominavit
nomen illius Seth (Id. IV, 17, 25). Unde intelligitur ita
solere illam Scripturam loqui, quamvis non semper cum in ea legitur
factos hominum fuisse conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus
uterque miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum
patri existimemus Enoch, quod ejus nomine civitas illa nuncupata est.
Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet,
diligeret eum pater caeteris amplius. Neque enim et Judas
primogenitus fuit, a quo Judaea cognominata est, et Judaei. Sed
etiamsi conditori civitatis illius iste filius primus est natus, non
ideo putandum est tunc a patre conditae civitati nomen ejus impositum,
quando natus est; quia nec constitui tunc ab uno poterat civitas, quae
nihil aliud est quam hominum multitudo aliquo societatis vinculo
colligata: sed cum illius hominis familia tanta numeriositate
cresceret, ut haberet jam populi quantitatem, tunc potuit utique
fieri, ut et constitueret, et nomen primogeniti sui constitutae
imponeret civitati. Tam longa quippe vita illorum hominum fuit, ut
illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui minimum vixit
ante diluvium, ad septingentos quinquagita tres perveniret . Nam
plures nongentos annos etiam transierunt, quamvis nemo ad mille
pervenerit. Quis itaque dubitaverit per unius hominis aetatem tantum
multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constitueretur non
una, sed plurimae civitates ? Quod ex hoc conjici facillime potest,
quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas
Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu ejusdem populi ex
Aegypto sexcenta millia hominum fuisse referantur bellicae juventutis
(Exod. XII, 37), ut omittamus gentem Idumaeorum non
pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater ejus Esau, nepos
Abrahae, et alias natas ex semine ipsius Abrahae, non per Sarram
conjugem procreatas.
|
|