|
1. Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa
ostendat post diluvium civitatem Dei; sicut eam series generationum ab
illo qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluvium. Propter hoc
ergo Scriptura divina cum terrenam civitatem in Babylone, hoc est in
confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando
revertitur, et orditur inde generationes usque ad Abraham,
commemorato etiam numero annorum quanto quisque ad hanc seriem
pertinentem filium genuisset, quantoque vixisset. Ubi certe
agnoscendum est quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de
filiis Heber, Nomen unius Phalech, quia in diebus ejus divisa est
terra. (Gen. X, 25). Quid enim aliud intelligendum est,
terram esse divisam, nisi diversitate linguarum? Omissis igitur
caeteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus, illi connectuntur
in ordine generationum per quos possit ad Abraham perveniri: sicut
illi connectebantur ante diluvium, per quos perveniretur ad Noe,
generationibus quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui appellatus
est Seth. Sic ergo incipit generationum ista contextio: Et hae
generationes Sem. Sem filius centum annorum , cum genuit Arphaxat,
secundo anno post diluvium. Et vixit Sem, postquam genuit
Arphaxat, quingentos annos, et genuit filios et filias, et mortuus
est (Id. XI, 10, 11). Sic exsequitur caeteros, dicens
quoto quisque anno vitae suae filium genuerit, ad istum generationum
ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abraham; et quot annos
postmodum vixerit, intimans eum filios filiasque genuisse: ut
intelligamus unde potuerint populi accrescere, ne in paucis qui
commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta
spatia terrarum atque regnorum repleri potuerint de genere Sem; maxime
propter Assyriorum regnum, unde Ninus ille Orientalium domitor
usquequaque populorum ingenti prosperitate regnavit, et latissimum ac
fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris
propagavit.
2. Sed nos, ne diutius quam opus est immoremur, non quot annos
quisque in ista generationum serie vixerit, sed quoto anno vitae suae
genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et
numerum annorum a transacto diluvio usque ad Abraham colligamus, et
propter illa , in quibus nos cogit necessitas immorari, breviter alia
cursimque tangamus. Secundo igitur anno post diluvium Sem, cum esset
centum annorum, genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum
triginta quinque annorum, genuit Cainan; qui cum esset centum
triginta, genuit Sala. Porro etiam ipse Sala totidem annorum erat,
quando genuit Heber. Centum vero et triginta et quatuor agebat annos
Heber, cum genuit Phalech, in cujus diebus divisa est terra. Ipse
autem Phalech vixit centum triginta, et genuit Ragau: et Ragau
centum triginta duos, et genuit Seruch: et Seruch centum triginta,
et genuit Nachor: et Nachor septuaginta novem, et genuit Thara:
Thara autem septuaginta, et genuit Abram (Gen. 10-26): quem
postea Deus mutato vocabulo nominavit Abraham (Id. XVII,
5). Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham mille septuaginta
et duo, secundum Vulgatam editionem, hoc est interpretum
Septuaginta. In hebraeis autem codicibus longe pauciores annos
perhibent inveniri: de quibus rationem aut nullam, aut difficillimam
reddunt.
3. Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus civitatem
Dei, non possumus affirmare illo tempore, quo erat illis labium unum
(Id. XI, 1), id est loquela una, tunc jam genus humanum
alienatum fuisse a cultu veri Dei, ita ut in solis istis
generationibus pietas vera remaneret, quae descendunt de semine Sem
per Arphaxat, et tendunt ad Abraham: sed ab illa superbia
aedificandae turris usque in coelum, qua impia significatur elatio,
apparuit civitas , hoc est societas, impiorum. Utrum itaque ante non
fuerit, an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in
duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; impia vero
in eo qui maledictus est, atque ejus progenie, ubi etiam exortus est
gigas venator contra Dominum, non est dijudicatio facilis. Fortassis
enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum jam
tunc antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores
Dei, et in filiis Cham cultores Dei: utrumque tamen hominum genus
terris nunquam defuisse credendum est. Siquidem et quando dictum est,
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum; in utroque Psalmo, ubi haec verba
sunt, et hoc legitur, Nonne cognoscent omnes, qui operantur
iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Erat ergo etiam
tunc populus Dei. Unde illud quod dictum est, Non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum; de filiis hominum dictum est, non de
filiis Dei. Nam praemissum est, Deus de coelo prospexit super
filios hominum, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum
(Psal. XIII, 3, 4, 2; Psal. LII, 4, 5, 3): ac
deinde illa subjuncta, quae omnes filios hominum, id est, ad
civitatem pertinentes quae vivit secundum hominem, non secundum Deum,
reprobos esse demonstrant.
|
|