CAPUT XII. De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.

Nunc jam videamus procursum civitatis Dei, etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in Patre Abraham, unde incipit esse notitia ejus evidentior, et ubi clariora leguntur promissa divina, quae nunc in Christo videmus impleri. Sicut ergo Scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham (Gen. XI, 28): quae terra ad regnum pertinebat Assyriorum . Apud Chaldaeos autem jam etiam tunc superstitiones impiae praevalebant, quemadmodum per caeteras gentes. Una igitur Tharae domus erat, de qua natus est Abraham, in qua unius veri Dei cultus, et quantum credibile est, in qua jam sola etiam Hebraea lingua remanserat; quamvis et ipsa , sicut jam manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia servisse diis alienis, Jesu Nave narrante referatur (Josue XXIV, 2); caeteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus. Proinde sicut per aquarum diluvium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluvio multarum superstitionum per universum mundum una remanserat domus Tharae, in qua custodita est plantatio civitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris, et exposita diluvii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur, Hae autem generationes Noe (Gen. VI, 9): ita et hic, enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur, ut dicatur, Hae sunt generationes Tharae. Thara genuit Abram et Nachor et Aran: et Aran genuit Lot. Et mortuus est Aran coram Thara patre suo in terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. Et sumpserunt Abram et Nachor sibi uxores: nomen mulieres Abram Sara, et nomen mulieris Nachor Melcha, filia Aran (Gen. XI, 27-29). Iste Aran pater Melchae fuit et pater Jescae, quae Jesca creditur ipsa esse etiam Sara uxor Abrahae .