CAPUT XIII. Quae ratio fecisse videatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit, nulla filii ejus Nachor facta sit mentio.

Deinde narratur quemadmodum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum, et venerit in Mesopotamiam, et habitaverit in Charra: tacetur autem de uno ejus filio, qui vocabatur Nachor, tanquam eum non duxerit secum. Nam ita narratur: Et sumpsit Thara Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Saram nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan: et venit in Charram, et habitavit ibi (Ibid., 31). Nusquam hic nominatus est Nachor, et uxor ejus Melcha. Sed invenimus postea, cum servum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum: Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui, et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in civitatem Nachor (Id. XXIV, 10). Isto et aliis sacrae hujus historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum, sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitaverat Abraham. Cur ergo Scriptura eum non commemoravit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara, et habitavit in Mesopotamia, ubi non solum Abraham filius ejus, verum etiam Sarra nurus et Lot nepos ejus commemorantur, quod eos duxerit secum? Cur, putamus, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciverat, et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum, et postea inde, sive poenitendo, sive persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigravit? In libro enim qui inscribitur Judith, cum quaereret Holofernes hostis Israelitarum, quaenam gens illa esset, utrum adversus eam bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammonitarum : Audiat dominus noster verbum de ore pueri sui, et referam tibi veritatem de populo qui habitat juxta te montanam hanc , et non exibit mendacium de ore servi tui. Haec enim progenies populi est Chaldaeorum, et antea habitaverunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum coeli, quem cognoverunt, et projecerunt eos a facie deorum suorum, et fugerunt in Mesopotamiam, et habitaverunt ibi dies multos. Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione sua, et irent in terram Chanaan; et illic habitaverunt (Judith V, 5-9): et caetera quae narrat Achior Ammonites. Unde manifestum est, domum Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro vera pietate, qua unus et verus ab eis colebatur Deus.