|
Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi vixisse perhibetur ducentos
et quinque annos, jam incipiunt indicari factae ad Abraham
promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in
Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est in Charra (Gen.
XI, 32). Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies
ibi egerit; sed quia omnes dies vitae suae, qui fuerunt anni ducenti
quinque, ibi compleverit: alioquin nesciretur quot annos vixerit
Thara, quoniam non legitur quoto anno vitae suae in Charram venerit;
et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter
commemoratur quot annos quisque vixerit, hujus solius numerum annorum
vitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorumdam, quos eadem
Scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo
temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione
contexitur. Iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe,
et inde usque ad Abraham, sine numero annorum vitae suae neminem
continet.
|
|