|
1. Quod vero, commemorata morte Tharae patris Abraham, deinde
legitur, Et dixit Dominus ad Abram, Exi de terra tua, et de
cognatione tua, et de domo patris tui, et caetera; non quia hoc
sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi
existimandum est. Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio.
Post haec enim verba Dei, quae ad Abraham facta sunt, Scriptura
sic loquitur: Et exiit Abram, quemadmodum locutus est illi
Dominus, et abiit cum eo Lot. Abram autem erat quinque et
septuaginta annorum, cum exiit ex Charra (Id. XII, 1, 4).
Quomodo potest hoc verum esse, si post mortem patris sui exiit de
Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra
intimatum est, genuit Abraham: cui numero additis septuaginta quinque
annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt
anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara,
quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae civitate: agebat enim annum
aetatis suae septuagesimum quintum; ac per hoc pater ejus, qui cum
septuagesimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centesimum
quadragesimum et quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est
post ducentos quinque annos, quibus pater ejus vixit, egressus est:
sed annus de illo loco profectionis ejus, quoniam ipsius septuagesimus
quintus erat, procul dubio patris ejus, qui eum septuagesimo suo anno
genuerat, centesimus quadragesimus quintus fuisse colligitur. Ac per
hoc intelligendum est more suo Scripturam redisse ad tempus, quod jam
narratio illa transierat: sicut superius, cum filios filiorum Noe
commemorasset, dixit illos fuisse in gentibus et linguis suis (Gen.
X, 31), et tamen postea quasi hoc etiam in ordine temporum
sequeretur, Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et vox una
omnibus (Id. XI, 1). Quomodo ergo secundum suas gentes et
secundum suas linguas erant, si una erat omnibus; nisi quia ad illud
quod jam transierat recapitulando est reversa narratio? Sic ergo et
hic cum dictum esset, Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et
ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra (Ibid., 31):
deinde Scriptura redeundo ad id quod ideo praetermiserat, ut prius de
Thara id quod inchoatum fuerat compleretur, Et dixit, inquit,
Dominus ad Abram, Exi de terra tua, et caetera. Post quae Dei
verba subjungitur, Et exiit Abram, quemadmodum locutus est illi
Dominus, et abiit cum eo Lot: Abram autem erat quinque et
septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est,
quando pater ejus centesimum quadragesimum et quintum annum agebat
aetatis: tunc enim fuit hujus septuagesimus quintus . Soluta est
autem quaestio ista et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae,
quando egressus est de Charra, ex illo computarentur, ex quo de igne
Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tanquam tunc potius
natus habendus sit .
2. Sed beatus Stephanus in Actibus Apostolorum cum ista narraret,
Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in
Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum, Exi
de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in
terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec verba Stephani non post
mortem patris ejus locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra
mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitavit; sed priusquam
habitaret in eadem civitate, jam tamen cum esset in Mesopotamia. Jam
ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adjungit Stephanus, Tunc
Abraham egressus est de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charra,
non demonstrat quid sit factum, posteaquam locutus est illi Deus
(neque enim post illa Dei verba egressus est de terra Chaldaeorum,
cum dicat ei locutum Deum cum esset in Mesopotamia), sed ad totum
illud tempus pertinet quod ait, Tunc, id est, ex quo egressus est a
Chaldaeis, et habitavit in Charra. Item quod sequitur, Et inde
postquam mortuus est pater ejus, collocavit illum in terra hac, in qua
vos nunc habitatis, et patres vestri (Act. VII, 2-4): non
ait, Postquam mortuus est pater ejus, exiit de Charra; sed inde hic
eum collocavit, postquam mortuus est pater ejus. Intelligendum est
igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia,
priusquam habitaret in Charra; sed eum in Charram pervenisse cum
patre, retento apud se praecepto Dei, et inde exisse septuagesimo et
quinto suo, patris autem sui centesimo quadragesimo quinto anno.
Collocationem vero ejus in terra Chanaan, non profectionem de
Charra, post mortem patris ejus factam esse dicit; quia jam mortuus
erat pater ejus, quando emit terram, cujus ibi jam suae rei coepit
esse possessor. Quod autem jam in Mesopotamia constituto, hoc est
jam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus, Exi de terra tua, et
de cognatione tua, et de domo patris tui; non ut corpus inde
ejiceret, quod jam fecerat, sed ut animum avelleret, dicitur. Non
enim exierat inde animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae
spes et desiderium, Deo jubente ac juvante, et illo obediente,
fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea
secutus esset Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini
implesse, ut cum Sarra conjuge sua et Lot filio fratris sui exiret de
Charra.
|
|