CAPUT XVI. De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.

Jam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. In his enim apertiora Dei nostri , hoc est Dei veri, oracula apparere coeperunt de populo piorum , quem prophetica praenuntiavit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram, quam tibi demonstravero; et faciam te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Advertendum est igitur, duas res promissas Abrahae: unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen ejus, quod significatur, ubi dictum est, Vade in terram, quam tibi demonstravero, et faciam te in gentem magnam: aliam vero longe praestantiorem, non de carnali, sed de spirituali semine, per quod pater est, non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium quae fidei ejus vestigia consequuntur, quod promitti coepit his verbis, Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagesimo quinto anno aetatis Abrahae, tanquam mox ut facta est, de Charra exierit Abraham: quoniam Scripturae contradici non potest, ubi legitur, Abram erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra (Gen. XII, 1-4). Sed si eo anno facta est ista promissio, jam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. Neque enim inde exire posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra (Act. VII, 2)? Sed intelligendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio ejus, et inde profectio: non solum quia Eusebius in Chronicis ab anno hujus promissionis computat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est; verum etiam quia id commemorat apostolus Paulus (Galat. III, 17).