CAPUT XVII. De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, jam Abraham genito sublimius eminebat.

Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus terrigenarum civitas, hoc est societas hominum secundum hominem viventium, sub dominatu angelorum desertorum insignius excellebat; regna videlicet tria, Sicyoniorum, Aegyptiorum, Assyriorum. Sed Assyriorum multo erat potentius atque sublimius. Nam rex ille Ninus Beli filius, excepta India, universae Asiae populos subjugaverat. Asiam nunc dico, non illam partem quae hujus majoris Asiae una provincia est, sed eam quae universa Asia nuncupatur, quam quidam in altera duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, ut sint omnes, Asia, Europa, et Africa: quod non aequali divisione fecerunt. Namque ista quae Asia nuncupatur, a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit: Europa vero a septentrione usque ad occidentem; atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. Unde videntur orbem dimidium duae tenere, Europa et Africa, alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur quidquid aquarum terras interluit, et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem dividas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa. Quamobrem trium regnorum , quae tunc praecellebant, scilicet Sicyoniorum non erat sub Assyriis, quia in Europa sunt: Aegyptiorum autem quomodo eis non subjacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perhibetur, exceptis? In Assyria igitur praevaluerat dominatus impiae civitatis: hujus caput erat illa Babylon, cujus terrigenae civitatis nomen aptissimum est, id est Confusio. Ibi jam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus illic regnaverat sexaginta quinque annos. Filius vero ejus Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta duos regnavit annos, et habebat in regno quadraginta tres, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millesimus ducentesimus ante conditam Romam, veluti alteram in Occidente Babyloniam.