|
Egressus ergo Abraham de Charra septuagesimo quinto anno aetatis
suae, centesimo autem quadragesimo et quinto patris sui, cum Lot
filio fratris et Sarra conjuge perrexit in terram Chanaan, et
pervenit usque ad Sichem, ubi rursus accepit divinum oraculum, de quo
ita scriptum est: Et apparuit Dominus Abrahae, et dixit illi,
Semini tuo dabo terram hanc (Gen. XII, 7). Nihil hic de illo
semine promissum est, in quo pater factus est omnium gentium: sed de
illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim
semine terra illa possessa est.
|
|