CAPUT XIX. De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

Deinde aedificato ibi altari, et invocato Deo, Abraham profectus est inde, et habitavit in eremo, atque inde ire in Aegyptum famis necessitate compulsus est. Ubi uxorem suam dixit sororem (Gen. XII, 7-19), nihil mentitus. Erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine: sicut etiam Lot eadem propinquitate, cum fratris ejus esset filius, frater ejus est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negavit, conjugis tuendam pudicitiam committens Deo, et humanas insidias cavens ut homo: quoniam si periculum quantum caveri poterat, non caveret, magis tentaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus (Lib. 22, cap. 36). Denique factum est quod de Domino praesumpsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, graviter afflictus marito reddidit (Gen. XII, 20). Ubi absit ut credamus, alieno concubitu fuisse pollutam: quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere afflictionibus magnis non fuisse permissum.