CAPUT II. Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.

1. Sed nunc rerum effectu jam in posteris consecuto, quae operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim haec diligenter et intelligenter advertens, non agnoscat in Christo? Sem quippe, de cujus semine in carne natus est Christus, interpretatur Nominatus. Quid autem nominatius Christo, cujus nomen ubique jam fragrat, ita ut in Cantico canticorum, etiam ipsa praecinente prophetia, unguento comparetur effuso (Cantic. 1, 2): in cujus domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo? Nam Japheth Latitudo interpretatur. Cham porro, quod interpretatur Calidus , medius Noe filius, tanquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum, nec in plenitudine Gentium, quid significat nisi haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed impatientiae, quo solent haereticorum fervere praecordia , et pacem perturbare sanctorum? Sed haec in usum cedunt proficientium, juxta illud Apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor, XI, 19). Unde etiam scriptum est, Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur (Prov. X, 4, apud LXX). Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et instantius praedicantur: et ab adversario mota quaestio, discendi existit occasio. Quamvis non solum qui sunt apertissime separati, verum etiam omnes qui christiano vocabulo gloriantur et perdite vivunt, non absurde possunt videri medio Noe filio figurati: passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et annuntiant profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est, Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). Ideo Cham in filio suo maledictus est, tanquam in fructu suo, id est in opere suo. Unde convenienter et ipse filius ejus Chanaan interpretatur Motus eorum: quod aliud quid est, quam opus eorum? Sem vero et Japhet tanquam circumcisio et praeputium, vel sicut alio modo eos appellat Apostolus, Judaei et Graeci, sed vocati et justificati, cognita quoquo modo nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum, posuerunt supra dorsa sua , et intraverunt aversi, et operuerunt nuditatem patris sui, nec viderunt quod reverendo texerunt (Gen. IX, 23). Quodam enim modo in passione Christi, et quod pro nobis factum est honoramus, et Judaeorum facinus aversamur. Vestimentum significat sacramentum; dorsa, memoriam praeteritorum: quia passionem Christi eo scilicet jam tempore quo habitat Japhet in domibus Sem et malus frater in medio eorum, transactam celebrat Ecclelia, non adhuc prospectat futuram.

2. Sed malus frater in filio suo, hoc est in opere suo, puer, id est servus, est fratrum bonorum, cum vel ad exercitationem patientiae, vel ad profectum sapientiae scienter utuntur malis boni. Sunt enim, teste Apostolo, qui Christum annuntiant non caste: Sed sive occasione, inquit, sive veritate Christus annuntietur, in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 18). Ipse quippe plantavit vineam, de qua dicit Propheta, Vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isai. V. 7): et bibit de vino ejus: sive ille calix hic intelligatur, de quo dicit, Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Id. XXVI, 39); quo suam sine dubio significat passionem: sive quia vinum fructus est vineae, hoc potius illo sit significatum, quod ex ipsa vinea, hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, assumpsit: Et inebriatus est, id est, passus est: Et nudatus est (Gen. IX, 21); ibi namque nudata est, id est apparuit ejus infirmitas, de qua dicit Apostolus, Etsi crucifixus est ex infirmitate (II Cor. XIII, 4). Unde idem dicit, Infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Quod vero cum dictum esset, Et nudatus est; addidit Scriptura, in domo sua: eleganter ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui, utique Judaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Hanc passionem Christi foris in sono tantum vocis reprobi annuntiant: non enim quod annuntiant, intelligunt. Probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium, atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei, quod fortius et sapientius est hominibus. Hujus rei figura est, quod Cham exiens hoc nuntiavit foris; Sem vero et Japheth, ut hoc velarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est, interius id egerunt.

3. Haec Scripturae secreta divinae indagamus, ut possumus, alius alio magis minusve congruenter, verumtamen fideliter certum tenentes, non ea sine aliqua praefiguratione futurorum gesta atque conscripta, neque nisi ad Christum et ejus Ecclesiam, quae civitas Dei est, esse referenda: cujus ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia videmus impleri. Benedictis igitur duobus filiis Noe, atque uno in medio eorum maledicto, deinceps usque ad Abraham de justorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silitum est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse crediderim: sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret; et haec esset magis historica diligentia, quam prophetica providentia. Illa itaque exsequitur Litterarum sacrarum scriptor istarum, vel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, verum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad civitatem Dei: quia et de hominibus qui non sunt cives ejus, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur, ut illa ex comparatione contraria vel proficiat, vel emineat. Non sane omnia quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt: sed propter illa quae aliquid significant, etiam ea quae nihil significant attexuntur. Solo enim vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam caetera aratri membra sunt necessaria: et soli nervi in citharis atque hujusmodi vasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, insunt et caetera in compagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea quae percussa resonant, his connectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant, et quodammodo religentur.