CAPUT XX. De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.

Reverso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde venerat, tunc Lot fratris filius ab illo in terram Sodomorum, salva charitate, discessit. Divites quippe facti erant, pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus, eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam vitaverunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecaventis Abrahae verba ista sunt ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines fratres nos sumus: nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me: si tu in sinistram, ego in dextram; vel si tu in dextram, ego in sinistram (Id. XIII, 8 et 9). Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut quando terrenorum aliquid partiendum est, major dividat, minor eligat .