|
Cum ergo digressi essent, separatimque habitarent Abraham et Lot
necessitate sustentandae familiae, non foeditate discordiae, et
Abraham in terra Chanaan, Lot autem esset in Sodomis, oraculo
tertio Dominus dixit ad Abraham: Respiciens oculis tuis vide a loco
in quo nunc tu es, ad Aquilonem, et Africum, et Orientem, et
Mare; quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo, et semini tuo
usque in saeculum, et faciam semen tuum tanquam arenam terrae. Si
potest aliquis dinumerare arenam terrae, et semen tuum dinumerabitur.
Surgens perambula terram in longitudinem ejus, et in latitudinem,
quia tibi dabo eam (Gen. XIII, 14-17). In hac
promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium,
non evidenter apparet. Potest enim videri ad hoc pertinere, Et
faciam semen tuum tanquam arenam terrae: quod ea locutione dictum est,
quam Graeci vocant hyperbolen; quae utique tropica est, non propria.
Quo tamen modo, ut caeteris tropis uti solere Scripturam, nullus qui
eam didicit, ambigit. Iste autem tropus, id est modus locutionis,
fit quando id quod dicitur, longe est amplius, quam quod eo dicto
significatur. Quis enim non videat, quam sit incomparabiliter amplior
arenae numerus, quam potest esse omnium hominum ab ipso Adam usque ad
terminum saeculi? quanto ergo magis quam semen Abrahae; non solum
quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est, et
futurum est, secundum imitationem fidei, toto orbe terrarum in omnibus
gentibus? Quod semen, in comparatione multitudinis impiorum,
profecto in paucis est. quamvis et ipsi pauci faciant innumerabilem
multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per arenam
terrae. Sane ista multitudo quae promittitur Abrahae, non Deo est
innumerabilis, sed hominibus: Deo autem nec arena terrae. Proinde
quia non tantum gens Israelitica, sed universum semen Abrahae, ubi
est et promissio , non secundum carnem, sed secundum spiritum plurium
filiorum, congruentius arenae multitudini comparatur; potest hic
intelligi utriusque rei facta promissio . Sed ideo diximus, quod non
evidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae
secundum carnem nata est ex Abraham per ejus nepotem Jacob, in tantum
crevit, ut pene omnes partes orbis impleverit. Et ideo potuit et ipsa
secundum hyperbolen arenae multitudini comparari; quia et haec sola
innumera est homini. Terram certe illam solam significatam, quae
appellata est Chanaan, nemo ambigit. Sed quod dictum est, Tibi
dabo eam, et semini tuo usque in saeculum; potest movere nonnullos,
si usque in saeculum intelligant in aeternum. Si autem in saeculum hoc
loco sic accipiant, quemadmodum fideliter tenemus, initium futuri
saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos movebit: quia etsi expulsi
sunt Israelitae de Jerosolymis, manent tamen in aliis civitatibus
terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et universa terra illa
cum a christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.
|
|