CAPUT XXII. De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum, quando et Lot de captivitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

Hoc responso promissionis accepto migravit Abraham, et mansit in alio ejusdem terrae loco, id est juxta quercum Mambre, quae erat Chebron (Gen. XIII, 18). Deinde ab hostibus qui Sodomis irruerant, cum quinque reges adversus quatuor bellum gererent, et victis Sodomitis etiam Lot captus esset, liberavit eum Abraham, adductis secum in praelium trecentis decem et octo vernaculis suis: et victoriam fecit regibus Sodomorum, nihilque spoliorum auferre voluit, cum rex cui vicerat obtulisset. Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi (Id. XIV, 1-20): de quo in Epistola quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures apostoli Pauli esse dicunt, quidam vero negant, multa et magna conscripta sunt (Hebr. VII). Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, impleturque illud quod longe post hoc factum per prophetam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc venturus in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Non scilicet secundum ordinem Aaron: qui ordo fuerat auferendus illucescentibus rebus, quae illis umbris praenotabantur.