CAPUT XXIII. De verbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens justificatus est adhuc in praeputio constitutus.

Etiam tunc factum est verbum Domini ad Abraham in visu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret valde multam; ille de posteritate sollicitus, quemdam Eliezer vernaculum suum futurum sibi haeredem dixit: continuoque illi promissus est haeres, non ille vernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus: rursusque semen innumerabile, non sicut arena terrae, sed sicut stellae coeli (Gen. XV, 1-5): ubi mihi magis videtur promissa posteritas coelesti felicitate sublimis. Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae coeli ad arenam terrae, nisi quis et istam comparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non valent? quia nec omnes eas videri posse credendum est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures videt: unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque universum stellarum numerum comprehendisse et conscripsisse jactantur, sicut Aratus vel Eudoxus, vel si qui alii sunt, eos libri hujus contemnit auctoritas. Hic sane illa sententia ponitur, cujus Apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam, Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3, et Galat. III, 6): ne circumcisio gloriaretur, gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad justitiam, nondum fuerat circumcisus.