|
1. In eodem visu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad illum:
Ego Deus qui te eduxi de regione Chaldaeorum, ut dem tibi terram
hanc, ut haeres sis ejus. Ubi cum interrogasset Abraham secundum
quid sciret, quod haeres ejus erit, dixit illi Deus: Accipe mihi
juvencam trimam, et capram trimam, et arietem trimum, et turturem,
et columbam. Accepit autem illi haec omnia, et divisit illa media,
et posuit ea contra faciem alterum alteri: aves autem non divisit. Et
descenderunt, sicut scriptum est, aves supra corpora quae divisa
erant, et consedit illis Abram. Circa solis autem occasum pavor
irruit super Abram, et ecce timor tenebrosus magnus incidit ei: et
dictum est ad Abram, Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum
in terra non propria, et in servitutem redigent eos, et affligent eos
quadringentis annis; gentem autem cui servierint, judicabo ego. Post
haec vero exibunt huc cum suppellectili multa. Tu autem ibis ad patres
tuos cum pace nutritus in senecta bona. Quarta vero generatione
convertent se huc. Nondum enim impleta sunt peccata Amorrhaeorum
usque adhuc. Cum autem jam sol erat ad occasum, facta est flamma, et
ecce fornax fumabunda, et lampades ignis, quae pertransierunt per
media divisa illa. In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad
Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti
usque ad flumen magnum Euphratem, Cenaeos, et Cenezaeos, et
Cedmonaeos, et Chetaeos, et Pheresaeos, et Raphaim, et
Amorrhaeos, et Chananaeos, et Evaeos, et Gergesaeos, et
Jebusaeos.
2. Haec omnia in visu facta divinitus atque dicta sunt, de quibus
singulis enucleate disserere longum est, et intentionem operis hujus
excedit. Quod ergo satis est, nosse debemus: posteaquam dictum est,
credidisse Abraham Deo, et deputatum esse illi ad justitiam, non eum
in fide defecisse, ut diceret, Dominator Domine, secundum quid
sciam quia haeres ejus ero (Gen. XV, 7-21)? terrae quippe
illius promissa erat haereditas. Non enim ait, Unde sciam, quasi
adhuc non crederet: sed ait, Secundum quid sciam, ut ei rei quam
crediderat, aliqua similitudo adhiberetur, qua ejus modus
agnosceretur. Sicut non est virginis Mariae diffidentia, quod ait,
Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quod enim futurum
esse certa erat, modum quo fieret inquirebat . Et hoc cum
quaesisset, audivit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 34, 35). Denique et hic
similitudo data est de animalibus, juvenca, capra et ariete, et
duabus volucribus, turture et columba: ut secundum haec futurum
sciret, quod futurum esse jam non ambigeret. Sive ergo per juvencam
significata sit plebs posita sub jugo legis, per capram eadem plebs
peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura (quae
animalia propterea trima dicuntur, quia cum sint insignes articuli
temporum ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, et inde
usque ad David, qui reprobato Saüle primus in regno gentis
Israeliticae est Domini voluntate fundatus; in hoc ordine tertio,
qui tenditur ex Abraham usque ad David, tanquam tertiam aetatem
gerens ille populus adolevit); sive aliquid aliud convenientius ista
significent; nullo tamen modo dubitaverim, spirituales in ea
praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum est,
Aves autem non divisit: quoniam carnales inter se dividuntur,
spirituales autem nullo modo; sive a negotiosis conversationibus
hominum se removeant, sicut turtur; sive inter illas degant, sicut
columba: utraque tamen avis est simplex et innoxia; significans et in
ipso Israelitico populo, cui terra illa danda erat, futuros
individuos filios promissionis et haeredes regni in aeterna felicitate
mansuri . Aves autem descendentes super corpora quae divisa erant,
non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris hujus, pastum quemdam
suum de carnalium divisione quaerentes. Quod autem illis consedit
Abraham, significat etiam inter illas carnalium divisiones veros usque
in finem perseveraturos fideles. Et circa solis occasum quod pavor
irruit in Abraham, et timor tenebrosus magnus, significat circa hujus
saeculi finem magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium:
de qua Dominus dixit in Evangelio, Erit enim tunc tribulatio magna,
qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV, 21).
3. Quod vero dictum est ad Abraham, Sciendo scies quia peregrinum
erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigent eos,
et affligent eos quadringentis annis; de populo Israel, qui fuerat in
Aegypto serviturus, apertissime prophetatum est. Non quod in eadem
servitute sub Aegyptiis affligentibus quadringentos annos ille populus
fuerat peracturus; sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est
hoc futurum. Quemadmodum enim scriptum est de Thara patre Abrahae,
Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni (Gen.
XI, 32); non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi completi
sunt: ita et hic propterea interpositum est, Et in servitutem
redigent eos, et affligent eos quadringentis annis; quoniam iste
numerus in eadem afflictione completus est, non quia ibi universus
peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri
plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint; sive ex hoc tempore
computentur, quo ista promittebantur Abrahae, sive ex quo natus est
Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur.
Computantur enim, sicut superius jam diximus, ab anno septuagesimo et
quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad
exitum Israel ex Aegypto, quadringenti et triginta anni: quorum
Apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit, testamentum
confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est
lex, non infirmat ad evacuandam promissionem (Galat. III,
17). Jam ergo isti quadringenti et triginta anni, quadringenti
poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum
aliquot jam ex isto numero praeteriissent, quando illa in visu
demonstrata et dicta sunt Abrahae; vel quando Isaac natus est
centenario patri suo, a prima promissione post viginti et quinque
annos, cum jam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque
remanerent, quos Deus quadringentos voluit nominare, et caetera quae
sequuntur in verbis praenuntiantis Dei, nullus dubitaverit ad
Israeliticum populum pertinere .
4. Quod vero adjungitur, Cum autem jam sol erat ad occasum, flamma
facta est, et ecce fornax fumabunda, et lampades ignis, quae
pertransierunt per media divisa illa; significat jam in fine saeculi
per ignem judicandos esse carnales. Sicut enim afflictio civitatis
Dei, qualis antea nunquam fuit, quae sub Antichristo futura
speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum,
id est, propinquante jam fine saeculi: sic ad solis occasum, id est,
ad ipsum jam finem , significatur isto igne dies judicii dirimens
carnales per ignem salvandos, et in igne damnandos. Deinde
testamentum factum ad Abraham, terram Chanaan proprie manifestat, et
nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum
Euphratem. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo; sed a
parvo, quod dividit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est civitas
Rhinocorura .
|
|