CAPUT XXV. De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.

Jam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore jam diximus (cap. 3). Quod autem attinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae . Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem; nec insultans, sed potius obediens conjugi, quae suae sterilitatis credidit esse solatium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, voluntate faceret suum, et eo jure quo dicit Apostolus, Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sea mulier (I Cor. VII, 4), uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciviae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur: ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla gravida, domina sterili, superbiret, et hoc Sarra suspicione muliebri viro potius imputaret, etiam ibi demonstravit Abraham non se amatorem servum, sed liberum fuisse genitorem, et in Agar Sarrae conjugi pudicitiam custodisse; nec voluptatem suam, sed voluntatem illius implevisse: accepisse, nec petiisse; accessisse, nec haesisse; seminasse, nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quomodo tibi placuerit (Gen. XVI, 6). O virum viriliter utentem feminis, conjuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!