CAPUT XXVI. De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sarra filium spondet, patremque eum gentium statuit, et promissi fidem sacramento circumcisionis obsignat.

1. Post haec est natus Ismael ex Agar, in quo putare posset impletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi vernaculum suum adoptare voluisset, dicente Deo, Non erit haeres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit haeres tuus (Gen. XV, 4). Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, jam cum esset annorum nonaginta et novem, apparuit ei Dominus, et dixit illi: Ego sum Deus, place in conspectu meo, et esto sine querela, et ponam testamentum meum inter me et inter te, et implebo te valde. Et procidit Abram in faciem suam. Et locutus est illi Deus, dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum; et eris pater multitudinis gentium: et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham; quia patrem multarum gentium posui te: et augebo te valde, et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt: statuam testamentum meum inter me et inter te, et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus, et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conservabis, tu et semen tuum post te in progenies suas . Et hoc est testamentum quod conservabis inter me et vos, et inter semen tuum post te in generationes suas. Circumcidetur vestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem praeputii vestri: et erit in signum testamenti inter me et vos. Et puer octo dierum circumcidetur, vestrum omne masculinum in progenies vestras. Vernaculus et emptitius ab omni filio alienigena , qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur: vernaculus domus tuae et emptitius. Et erit testamentum meum in carne vestra in testamentum aetenum. Et qui non fuerit circumcisus, masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octavo die, interibit anima illa de genere ejus; quia testamentum meum dissipavit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen ejus Sara, sed Sarra erit nomen ejus . Benedicam autem illam, et dabo tibi ex ea filium: et benedicam illum; et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam; et risit, et dixit in animo suo, dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic vivat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac: et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus , et semini ejus post illum. De Ismael autem ecce exaudivi te : ecce benedixi eum, et ampliabo illum, et multiplicabo illum valde . Duodecim gentes generabit: et dabo illum in gentem magnam. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem (Gen. XVII, 1-21).

2. Hic apertiora promissa sunt de vocatione Gentium in Isaac, id est, in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura: quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamvis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen evidens opus Dei est, vitiata et cessante natura, ibi evidentius intelligitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes, non solum filios, verum etiam servos vernaculos et emptitios circumcidi jubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat, quam vetustate exuta naturam renovatam ? et quid aliud quam Christum octavus dies, qui hebdomada completa, hoc est post sabbatum, resurrexit ? Parentum mutantur et nomina, omnia resonant novitatem, et in Testamento vetere obumbratur novum. Quid est enim quod dicitur Testamentum vetus, nisi occultatio novi? et quid est aliud quod dicitur novum, nisi veteris revelatio? Risus Abrahae, exsultatio est gratulantis, non irrisio diffidentis. Verba quoque ejus illa in animo suo, Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet? non sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem vero movet quod dictum est, Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; quomodo accipiatur impletum, sive adhuc exspectetur implendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant AIONION quod a saeculo derivatum est: AION quippe graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur, ut brevi etiam tempore transeant: AIONION autem quod dicitur, aut non habet finem, aut usque in hujus saeculi tenditur finem.