CAPUT XXVII. De masculo, qui si octavo die non fuerit circumcisus, perit anima ejus, quia testamentum Dei dissipavit.

Item potest movere, quomodo intelligi operteat quod hic dictum est, Masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octavo die, interibit anima illa de genere ejus, quia testamentum meum dissipavit: cum haec nulla culpa sit parvuli, cujus dixit animam perituram; nec ipse dissipaverit testamentum Dei, sed majores qui eum circumcidere non curarunt: nisi quia etiam parvuli, non secundum suae vitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem, omnes in illo uno testamentum Dei dissipaverunt, in quo omnes peccaverunt (Rom. V. 12). Multa quippe appellantur testamenta Dei, exceptis illis duobus magnis, vetere et novo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17). Unde scriptum est in libro, qui Ecclesiasticus appellatur, Omnis caro sicut vestis veterascit. Testamentum enim a saeculo, Morte morieris (Eccli. XIV, 18, sec. LXX). Cum enim lex evidentior postea data sit, et dicat Apostolus, Ubi autem non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15): quo pacto quod legitur in Psalmo verum est, Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 119); nisi quia omnes legis alicujus praevaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quamobrem si etiam parvuli, quod vera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur; profecto eo modo quo sunt peccatores, etiam praevaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut verum sit utrumque, quod scriptum est, et, Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae; et, Ubi lex non est; nec praevaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit, et non immerito parvulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intelligenda sunt haec divina verba, tanquam dictum sit, Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de populo ejus, quia testamentum dei dissipavit , quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccavit. Si enim dixisset, Quia hoc testamentum meum dissipavit; nonnisi de ista circumcisione intelligi cogeret: nunc vero, quoniam non expressit cujusmodi testamentum parvulus dissipaverit, liberum est intelligere de illo testamento dictum, cujus dissipatio pertinere possit ad parvulum. Si autem quisquam hoc nonnisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipaverit parvulus; quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intelligi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animadvertendum est, nulla in se negligentia sua injuste interire incircumcisi animam parvuli, nisi originalis obligatione peccati.