|
Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui
evidentissime dictum est, Patrem multarum gentium posui te; et augebo
te valde, et ponam te in gentes, et reges exibunt ex te: et dabo tibi
ex Sarra filium; et benedicam illum, et erit in nationes, et reges
gentium ex eo erunt: quam promissionem nunc in Christo cernimus
reddi: ex illo deinceps illi conjuges non vocantur in Scripturis,
sicut antea vocabantur, Abram et Sara; sed sicut nos eos ab initio
vocavimus, quoniam sic jam vocantur ab omnibus, Abraham et Sarra.
Cur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia
patrem, inquit, multarum gentium posui te. Hoc ergo significare
intelligendum est Abraham: Abram vero, quod ante vocabatur,
interpretatur Pater excelsus. De nomine autem mutato Sarrae non est
reddita ratio: sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes
nominum hebraeorum, quae his sacris Litteris continentur, Sara
interpretatur Princeps mea; Sarra autem Virtus. Unde scriptum est
in Epistola ad Hebraeos: Fide et ipsa Sarra virtutem accepit ad
emissionem seminis (Hebr. XI, 11). Ambo autem seniores
erant, sicut Scriptura testatur: sed illa etiam sterilis, et cruore
menstruo jam destituta; propter quod jam parere non posset, etiamsi
sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit provectioris aetatis,
ut ei solita mulierum adhuc fluant, de juvene parere potest, de
seniore non potest: quamvis adhuc possit ille senior, sed de
adolescentula gignere: sicut Abraham post mortem Sarrae de Cethura
potuit, quia vividam ejus invenit aetatem. Hoc ergo est quod mirum
commendat Apostolus, et ad hoc dicit Abrahae jam fuisse corpus
emortuum (Rom. IV, 19): quoniam non ex omni femina, cui esset
adhuc aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate
adhuc posset. Ad aliquid enim emortuum corpus intelligere debemus,
non ad omnia. Nam si ad omnia, non jam senectus vivi, sed cadaver
est mortui. Quamvis etiam sic solvi soleat ista quaestio, quod de
Cethura postea genuit Abraham, quia gignendi donum, quod a Domino
accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi videtur
illa, quam secuti sumus, hujus quaestionis solutio praeferenda, quia
centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina
gignere; non tunc, quando adhuc tam diu vivebant, ut centum anni
nondum facerent hominem decrepitae senectutis.
|
|