|
Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus viris, quos
dubitandum non est Angelos fuisse; quamvis quidam existiment unum in
eis fuisse Dominum Christum, asserentes eum etiam ante indumentum
carnis fuisse visibilem . Est quidem divinae potestatis, et
invisibilis, incorporalis incommutabilisque naturae, sine ulla sui
mutatione etiam mortalibus aspectibus apparere, non per id quod est,
sed per aliquid quod sibi subditum est. Quid autem illi subditum non
est? Verumtamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse
Christum, quia cum tres vidisset, ad Dominum singulariter est
locutus: sic enim scriptum est, Et ecce tres viri stabant super eum,
et videns procucurrit obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et
adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te
(Gen. XVIII, 1-3), et caetera: cur non etiam illud
advertunt, duos ex eis venisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc
Abraham ad unum loqueretur, Dominum appellans, et intercedens ne
simul justum cum impio in Sodomis perderet? Illos autem duos sic
suscepit Lot, ut etiam ipse in colloquio cum illis suo singulariter
Dominum appellaret . Nam cum eis pluraliter dixisset, Ecce,
domini, declinate in domum pueri vestri, et caetera quae ibi
dicuntur: postea tamen ita legitur, Et tenuerunt Angeli manum ejus,
et manum uxoris ejus, et manus duarum filiarum ejus, in eo quod
parceret Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras,
et dixerunt: Salvam fac animam tuam, ne respexeris retro, nec
steteris in tota regione: in monte salvum te fac, ne quando
comprehendaris. Dixit autem Lot ad illos: Oro, Domine, quia
invenit puer tuus misericordiam ante te, et quae sequuntur. Deinde
post haec verba singulariter illi respondit et Dominus, cum in duobus
Angelis esset, dicens, Ecce miratus sum faciem tuam (Gen.
XIX, 2-21), et caetera. Unde multo est credibilius, quod et
Abraham in tribus et Lot in duobus viris Dominum agnoscebant, cui
per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse
arbitrarentur: neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut
tanquam mortalibus et humana refectione indigentibus ministrarent: sed
erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tanquam homines, ut
in eis esse Dominum, sicut esse assolet in Prophetis, hi qui
hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; atque ideo et
ipsos aliquando pluraliter, et in eis Dominum aliquando singulariter
appellabant . Angelos autem fuisse Scriptura testatur, non solum in
hoc Genesis libro, ubi haec gesta narrantur; verum etiam in Epistola
ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur, Per hanc, inquit,
etiam quidam nescientes hospitio receperunt Angelos (Hebr.
XIII, 2). Per illos igitur tres viros, cum rursus filius
Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, divinum datum est etiam tale
responsum, ut diceretur, Abraham erit in gentem magnam et multam, et
benedicentur in eo omnes gentes terrae (Gen. XVIII, 18).
Et hic duo illa brevissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel
secundum carnem, et omnes gentes secundum fidem.
|
|