|
1. Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod de
his dicendum videtur, attexendum est huic operi, quo civitatis
utriusque, terrenae scilicet et coelestis, per tempora procursus
ostenditur. Coeptae sunt autem commemorari a minimo filio, qui
vocatus est Japheth; cujus filii octo nominati sunt ; nepotes autem
septem de duobus filiis ejus, tres ex uno, quatuor ex altero: fiunt
itaque omnes quindecim. Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe,
quatuor, et nepotes quinque ex uno ejus filio, pronepotes duo ex
nepote uno: fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis, reditur
tanquam ad caput, et dicitur: Chus autem genuit Nebroth : hic
coepit esse gigas super terram. Hic erat gigas venator contra Dominum
Deum. Propter hoc dicunt: Sicut Nebroth gigas venator contra
Dominum. Et factum est initium regni ejus Babylon, Orech,
Archad, et Chalanne in terra Sennaar. De terra illa exiit Assur,
et aedificavit Niniven et Robooth civitatem, et Chalach, et Dasem
inter medium Ninives et Chalach: haec civitas magna. Iste porro
Chus pater gigantis Nebroth primus nominatus est in filiis Cham,
cujus quinque filii jam fuerant computati, et nepotes duo. Sed istum
gigantem aut post nepotes suos natos genuit; aut, quod est
credibilius, seorsum de illo propter ejus eminentiam Scriptura locuta
est; quandoquidem et regnum ejus commemoratum est, cujus initium erat
illa nobilissima Babylon civitas, et quae juxta commemoratae sunt,
sive civitates, sive regiones. Quod vero dictum est, de terra illa,
id est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nebroth, exisse
Assur, et aedificasse Niniven, et alias quas contexuit civitates,
longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit, propter
nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatavit Ninus,
Beli filius, conditor Ninivae civitatis magnae: cujus civitatis
nomen ex illius nomine derivatum est, ut a Nino Ninive vocaretur.
Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham medii filii
Noe, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius.
Unde apparet de progenie Sem exortos fuisse qui postea regnum gigantis
illius obtinerent, et inde procederent, atque alias conderent
civitates, quarum prima est a Nino appellata Ninive. Hinc reditur
ad alium filium Cham, qui vocabatur Mesraim, et commemorantur quos
genuit; non tanquam singuli homines, sed nationes septem. Et de
sexta, velut de sexto filio, gens commemoratur exiisse, quae
appellatur Philistiim; unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan
reditur, in quo filio maledictus est Cham; et quos genuit undecim
nominantur. Deinde usque ad quos fines pervenerint, commemoratis
quibusdam civitatibus, dicitur. Ac per hoc, filiis nepotibusque
computatis, de progenie Cham triginta unus geniti referuntur.
2. Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe: ad eum quippe
gradatim generationum istarum pervenit a minimo exorta narratio. Sed
unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis,
quod expositione illustrandum est: quia et multum ad rem pertinet,
quam requirimus. Sic enim legitur: Et Sem natus est etiam ipsi
patri omnium filiorum Heber, fratri Japheth majori. Ordo verborum
est: Et Sem natus est Heber, etiam ipsi, id est ipsi Sem, natus
est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum suorum . Sem ergo
patriarcham intelligi voluit omnium qui de stirpe ejus exorti sunt,
quos commemoraturus est, sive sint filii, sive nepotes sive
pronepotes, et deinceps indidem exorti. Non sane istum Heber genuit
Sem: sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur. Sem quippe
inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan
genuit Sala, Sala genuit Heber. Non utique frustra ipse primus est
nominatus in progenie veniente de Sem, et praelatus etiam filiis, cum
sit quintus nepos; nisi quia verum est quod traditur, ex illo
Hebraeos esse cognominatos, tanquam Hebraeos: cum et alia possit
esse opinio, ut ex Abraham tanquam Abrahaei dicti esse videantur .
Sed nimirum hoc verum est, quod ex Heber Heberaei appellati sunt;
ac deinde, una detracta littera, Hebraei: quam linguam hebraicam
solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei civitas et in
sanctis peregrinata est, et in omnibus sacramento adumbrata. Igitur
filii Sem prius sex nominantur, deinde ex uno eorum nati sunt quatuor
nepotes ejus: itemque alter filiorum Sem genuit ejus nepotem, atque
ex illo itidem pronepos natus est, atque inde abnepos, qui est
Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellavit
Phalech, quod interpretatur Dividens. Deinde Scriptura
subjungens, rationemque hujus nominis reddens, Quia in diebus,
inquit, ejus divisa est terra. Hoc autem quid sit, postea
apparebit. Alius vero qui natus est ex Heber, genuit duodecim
filios: ac per hoc fiunt omnes progeniti de Sem viginti septem. In
summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est, quindecim
de Japheth, et triginta unus de Cham, viginti septem de Sem, fiunt
septuaginta tres. Deinde sequitur Scriptura dicens: Hi filii Sem
in tribubus suis secundum linguas suas, in regionibus suis et in
gentibus suis. Itemque de omnibus: Hae, inquit, tribus filiorum
Noe secundum generationes eorum, et secundum gentes eorum. Ab his
dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Unde
colligitur septuaginta tres, vel potius (quod postea demonstrabitur)
septuaginta duas gentes tunc fuisse, non homines. Nam et prius cum
fuissent commemorati filii Japheth, ita conclusum est: Ex his
segregatae sunt insulae gentium in terra sua, unusquisque secundum
linguam suam in tribubus suis et in gentibus suis.
3. Jam vero in filiis Cham quodam loco apertius gentes commemoratae
sunt, sicut superius ostendi. Mesraim genuit eos qui dicuntur
Ludiim: et eodem modo caeterae usque ad septem gentes. Et enumeratis
omnibus, postea concludens: Hi filii Cham, inquit, in tribubus
suis, secundum linguas suas in regionibus suis, et in gentibus suis
(Gen. X). Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati,
quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere
nequiverunt. Nam qua alia causa, cum filii Japheth octo
enumerentur, ex duobus eorum tantum filii nati commemorantur; et cum
filii Cham quatuor nominentur, ex tribus tantum qui nati sunt
adjiciuntur; et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantum
posteritas attexitur? numquid caeteri sine filiis remanserunt? Absit
hoc credere: sed gentes propter quas commemorari digni essent, non
utique fecerunt; quia sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur.
|
|