|
Post hanc promissionem liberato de Sodomis Lot, et veniente igneo
imbre de coelo, tota illa regio impiae civitatis in cinerem versa est,
ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem convaluerant, quantam
leges solent aliorum factorum praebere licentiam . Verum et hoc eorum
supplicium specimen futuri judicii divini fuit. Nam quo pertinet quod
prohibiti sunt qui liberabantur ab Angelis retro respicere, nisi quia
non est animo redeundum ad veterem vitam, qua per gratiam regeneratus
exuitur, si ultimum evadere judicium cogitamus? Denique uxor Lot,
ubi respexit, remansit; et in salem conversa (Gen. XIX)
hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant
aliquid, unde illud caveatur exemplum. Inde rursus Abraham fecit in
Geraris apud regem civitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de
conjuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Ubi sane
Abraham objurganti regi cur tacuisset uxorem, sororemque dixisset,
aperiens quid timuerit, etiam hoc addidit: Etenim vere soror mea est
de patre, sed non de matre (Gen. XX, 2): quia de patre suo
soror erat Abrahae, de quo propinqua ejus erat. Tantae autem
pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.
|
|