|
Post haec natus est Abrahae, secundum promissionem Dei, de Sarra
filius, eumque nominavit Isaac, quod interpretatur Risus. Riserat
enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio: riserat
et mater, quando per illos tres viros iterum promissus est, dubitans
in gaudio; quamvis exprobrante angelo quod risus ille, etiamsi gaudii
fuit, tamen plenae fidei non fuit (Gen. XVIII, 12-15).
Post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer
nomen accepit. Nam quod risus ille non ad irridendum opprobrium, sed
ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac, et eo nomine vocato,
Sarra monstravit; ait quippe, Risum mihi fecit Dominus; quicumque
enim audierit, congaudebit mihi (Id. XXI, 6). Sed post
aliquantulum tempus ancilla de domo ejicitur cum filio suo, et duo illa
secundum Apostolum Testamenta significantur, vetus et novum: ubi
Sarra illa supernae Jerusalem, hoc est civitatis Dei, figuram gerit
(Galat. IV, 26).
|
|