|
1. Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, tentatur
Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, ut pia ejus
obedientia probaretur, saeculis in notitiam proferenda, non Deo.
Neque enim omnis est culpanda tentatio: quia et gratulanda est, qua
fit probatio . Et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi
innotescere non potest, nisi vires suas sibi, non verbo, sed
experimento, tentatione quodammodo interrogante, respondeat: ubi si
Dei munus agnoverit, tunc pius est, tunc solidatur firmitate
gratiae, non inflatur inanitate jactantiae. Nunquam sane crederet
Abraham, quod victimis Deus delectaretur humanis: quamvis, divino
intonante praecepto, obediendum sit, non disputandum. Verumtamen
Abraham confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum
credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, cum de ancilla
et filio ejus foras ejiciendis voluntatem conjugis nollet implere: In
Isaac vocabitur tibi semen. Et certe ibi sequitur ac dicitur,
Filium autem ancillae hujus in magnam gentem faciam illum ; quia semen
tuum est (Gen. XXI, 12, 13). Quomodo ergo dictum est,
In Isaac vocabitur tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen ejus
vocaverit? Exponens autem Apostolus, quid sit, In Isaac vocabitur
tibi semen: Id est, inquit, non qui filii carnis, hi filii Dei;
sed filii promissionis deputantur in semine . (Rom. IX, 8).
Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae, in Isaac
vocantur, hoc est, in Christum vocante gratia congregantur. Hanc
ergo promissionem pater pius fideliter tenens, quia per hunc oportebat
impleri, quem Deus jubebat occidi, non haesitavit quod sibi reddi
poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est
et in Epistola ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit,
praecessit Abraham, in Isaac tentatus; et unicum obtulit, qui
promissiones suscepit, ad quem dictum est, In Isaac vocabitur tibi
semen: cogitans quia et ex mortuis excitare potest Deus. Proinde
addidit, Pro hoc etiam eum et in similitudinem adduxit (Hebr.
XI, 17-19). Cujus similitudinem, nisi illius de quo dicit
idem Apostolus, Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32)? Propterea et
Isaac, sicut Dominus, crucem suam, ita sibi ligna ad victimae
locum, quibus fuerat imponendus, ipse portavit. Postremo quia Isaac
occidi non oportebat, posteaquam est pater ferire prohibitus, quis
erat ille aries, quo immolato impletum est significativo sanguine
sacrificium? Nempe quando eum vidit Abraham, cornibus in frutice
tenebatur. Quis ergo illo figurabatur, nisi Jesus, antequam
immolaretur, spinis Judaicis coronatus?
2. Sed divina per Angelum verba potius audiamus. Ait quippe
Scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut
occideret filium suum. Et vocavit illum Angelus Domini de coelo, et
dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non
injicias manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc
enim scivi quia times Deum tu , et non pepercisti filio tuo dilecto
propter me. Nunc scivi, dictum est, nunc sciri feci: neque enim hoc
nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio
suo, vocavit, ut legitur, Abraham nomen loci illius, Dominus
vidit: ut dicant hodie, In monte Dominus apparuit. Sicut dictum
est, Nunc scivi, pro eo quod est, Nunc sciri feci: ita hic,
Dominus vidit; pro eo quod est, Dominus apparuit; hoc est, Videri
se fecit. Et vocavit Angelus Domini Abraham secundo de coelo,
dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, propter quod fecisti
verbum hoc, et non pepercisti filio tuo allecto propter me, nisi
benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum,
sicut stellas coeli, et tanquam arenam quae est juxta labium maris.
Et haereditate possidebit semen tuum civitates adversariorum ; et
benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae; quia obaudisti vocem
meam (Gen. XXII, 10-18). Hoc modo est illa de vocatione
gentium in semine Abrahae, post holocaustum, quo significatus est
Christus, etiam juratione Dei firmata promissio. Saepe enim
promiserat, sed nunquam juraverat. Quid autem est Dei veri
veracisque juratio, nisi promissi confirmatio, et infidelium quaedam
increpatio?
3. Post haec Sarra mortua est, centesimo et vicesimo septimo anno
vitae suae (Gen. XXIII, 1), centesimo autem et tricesimo
septimo viri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut
ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait, Si mihi annorum
centum nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet (Id.
XVII, 17)? Tunc emit agrum Abraham, in quo sepelivit
uxorem. Tunc ergo, secundum narrationem Stephani, in terra illa est
collocatus, quoniam coepit ibi esse possessor (Act. VII, 4);
post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse
defunctus.
|
|