|
Deinde Rebeccam, neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta
esset Isaac, duxit uxorem, centesimo scilicet et quadragesimo anno
vitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Ut autem illam
duceret, quando ab ejus patre in Mesopotamiam servus missus est, quid
aliud demonstratum est, cum eidem servo dixit Abraham, Pone manum
tuam sub femore meo, et adjurabo te per Dominum Deum coeli et
Dominum terrae, ut non sumas filio meo Isaac uxorem de filiabus
Chananaeorum (Gen. XXIV, 2, 3), nisi Dominum Deum coeli
et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse
venturum? Numquid haec parva sunt praenuntiatae indicia veritatis,
quam compleri videmus in Christo ?
|
|