CAPUT XXXIV. Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.

Quid autem sibi vult, quod Abraham post mortem Sarrae Cethuram duxit uxorem ? Ubi absit ut incontinentiam suspicemur, praesertim in illa jam aetate, et in illa fidei sanctitate. An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum jam Deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas coeli et arenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto si Agar et Ismael, doctore Apostolo, significaverunt carnales veteris Testamenti (Galat. IV, 24); cur non etiam Cethura et filii ejus significent carnales, qui se ad Testamentum novum existimant pertinere? Ambae quippe et uxores Abrahae, et concubinae sunt appellatae: Sarra vero nunquam dicta est concubina . Nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: Et apprehendit Sarra uxor Abram Agar Aegyptiam ancillam suam, post decem annos quam habitaverat Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram viro suo, ipsi uxorem (Gen. XVI, 3). De Cethura autem quam post obitum Sarrae accepit, sic legitur: Adjiciens autem Abraham sumpsit uxorem, cui nomen Cethura. Ecce ambae dicuntur uxores: ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, postea dicente Scriptura, Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo, et filiis concubinarum suarum dedit Abraham dationes, et dimisit eos ab Isaac filio suo adhuc se vivo, ad Orientem, in terram Orientis (Id. XXV, 1, 5, 6). Habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, sed non perveniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Judaei carnales: quia praeter Isaac nullus est haeres; et non qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 8), de quo dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12). Neque enim video, cur etiam Cethura post uxoris mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina. Sed quisquis haec non vult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. Quid si enim et hoc provisum est contra haereticos futuros secundarum adversarios nuptiarum , ut in ipso patre multarum gentium post obitum conjugis iterum conjugari demonstraretur non esse peccatum? Et mortuus est Abraham, cum esset annorum centum septuaginta quinque (Id. XXV, 7). Annorum ergo septuaginta quinque Isaac filium dereliquit, quem centenarius genuit.