CAPUT XXXV. De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.

Jam ex hoc, quemadmodum per posteros Abrahae civitatis Dei procurrant tempora, videamus. A primo igitur anno vitae Isaac, usque ad sexagesimum quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod cum illi Deum roganti ut pareret uxor ejus, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, atque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero ejus inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogavit, accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ibid., 23). Quod Paulus apostolus magnum vult intelligi gratiae documentum: quia nondum illis natis, nec aliquid agentibus boni seu mali, sine ullis bonis meritis eligitur minor, majore reprobato (Rom. IX, 11-13): quando procul dubio, quantum attinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius, instituti operis ratio non sinit, unde et in aliis jam multa diximus. Quod autem dictum est, Major serviet minori, nemo fere nostrum aliter intellexit, quam majorem populum Judaeorum minori populo Christiano serviturum. Et revera quamvis in gente Idumaeorum, quae nata est de majore, cui duo nomina erant (nam et Esau vocabatur, et Edom, unde Idumaei), hoc videri possit impletum; quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subjecta: tamen in aliquid majus intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est, Populus populum superabit, et major serviet minori, convenientius creditur. Et quid est hoc, nisi quod in Judaeis et Christianis evidenter impletur?