|
Accepit etiam Isaac oraculum tale, quale aliquoties pater ejus
acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est autem fames
super terram, praeter famem quae prius facta est in tempore Abrahae.
Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara.
Apparuit autem illi Dominus, et dixit: Noli descendere in
Aegyptum: habita autem in terra quam tibi dixero, et incole in terra
hac; et ero tecum, et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo
omnem terram hanc: et statuam juramentum meum quod juravi Abrahae
patri tuo; et multiplicabo semen tuum tanquam stellas coeli, et dabo
semini tuo omnemne, et benedicentur terram ha in semine tuo omnes
gentes terrae, pro eo quod obaudivit Abraham pater tuus vocem meam,
et custodivit praecepta mea, et mandata mea, et justificationes meas,
et legitima mea (Gen. XXVI, 1-5). Iste patriarcha nec
uxorem habuit aliam, nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum
geminorum ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit sane
etiam ipse periculum de pulchritudine conjugis, cum habitaret inter
alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem diceret, taceret
uxorem: erat enim ei propinqua paterno et materno sanguine: sed etiam
ipsa ab alienigenis , cognito quod uxor ejus esset, mansit intacta.
Nec ideo tamen istum patri ejus praeferre debemus, quia iste nullam
feminam praeter unam conjugem noverat. Erant enim procul dubio
paternae fidei et obedientiae merita potiora, in tantum ut propter
illum dicat Deus, huic se facere bona quae facit: Benedicentur,
inquit, in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudivit
Abraham pater tuus vocem meam, et custodivit praecepta mea, et
mandata mea, et justificationes meas, et legitima mea. Et alio
rursus oraculo: Ego sum, inquit, Deus Abraham patris tui: noli
timere; tecum enim sum, et benedixi te, et multiplicabo semen tuum
propter Abraham patrem tuum (Ibid. 24). Ut intelligamus quam
caste Abraham fecerit, quod hominibus impudicis et nequitiae suae de
Scripturis sanctis patrocinia requirentibus videtur fecisse libidine:
deinde ut etiam hoc noverimus, non ex bonis singulis inter se homines
comparare, sed in unoquoque consideremus universa. Fieri enim
potest, ut habeat aliquid in vita et moribus quispiam quo superat
alium, idque sit longe praestabilius, quam est illud unde ab alio
superatur. Ac per hoc sano veroque judicio, cum continentia conjugio
praeferatur, melior est tamen homo fidelis conjugatus, quam continens
infidelis. Sed infidelis homo non solum minus laudandus, verum etiam
maxime detestandus est. Constituamus ambos bonos ; etiam sic profecto
melior est conjugatus fidelissimus et obedientissimus Deo, quam
continens minoris fidei minorisque obedientiae: si vero paria sint
caetera, continentem conjugato praeferre quis ambigat?
|
|