|
Duo igitur Isaac filii, Esau et Jacob, pariter crescunt.
Primatus majoris transfunditur in minorem ex pacto et placito inter
illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor paraverat , major
immoderatius concupivit, eoque pretio primogenita sua fratri juratione
interposita vendidit. Ubi discimus in vescendo non cibi genere, sed
aviditate immoderata quemque culpandum. Senescit Isaac, ejusque
oculis per senectam visus aufertur. Vult benedicere filium majorem,
et pro illo nesciens benedicit minorem, pro fratre majore, qui erat
pilosus, se paternis manibus supponentem, haedinis sibi pelliculis
coaptatis velut aliena peccata portantem. Iste dolus Jacob, ne
putaretur fraudulentus dolus, et non in eo magnae rei mysterium
quaereretur, superius praedixit Scriptura: Erat Esau homo sciens
venari, agrestis: Jacob autem homo simplex, habitans domum (Gen.
XXV, 29-34, 27). Hoc nostri quidam interpretati sunt,
sine dolo. Sive autem sine dolo, sive simplex, sive potius sine
fictione dicatur, quod est graece APLASTOS, quis est in ista
percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? quis est dolus
simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium
veritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, inquit, odor
filii mei tanquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det
tibi Deus de rore coeli, et de ubertate terrae, et multitudinem
frumenti et vini: et serviant tibi gentes, et adorent te principes,
et fias dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. Qui
maledixerit te, maledictus; et qui benedixerit te, benedictus.
Benedictio igitur Jacob, praedicatio Christi est in omnibus
gentibus. Hoc fit, hoc agitur: Lex et Prophetia est Isaac :
etiam per os Judaeorum Christus ab illa benedicitur velut a
nesciente, quia ipsa nescitur. Odore nominis Christi, sicut ager,
mundus impletur: ejus est benedictio de rore coeli, hoc est, de
verborum pluvia divinorum; et de ubertate terrae, hoc est, de
congregatione populorum: ejus est multitudo frumenti et vini, hoc
est, multitudo quam colligit frumentum et vinum in Sacramento corporis
et sanguinis ejus. Ei serviunt gentes, ipsum adorant principes.
Ipse est dominus fratris sui, quia populus ejus dominatur Judaeis.
Ipsum adorant filii patris ejus, hoc est, filii Abrahae secundum
fidem: quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem. Ipsum qui
maledixerit, maledictus; et qui benedixerit, benedictus est.
Christus, inquam, noster etiam ex ore Judaeorum, quamvis
errantium, sed tamen Legem Prophetasque cantantium benedicitur, id
est veraciter dicitur; et alius benedici putatur, qui ab eis
errantibus exspectatur. Ecce benedictionem promissam repetente
majore, expavescit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognoscens
miratur, et quisnam ille sit, percunctatur: nec tamen se deceptum
esse conqueritur; imo confestim revelato sibi intus in corde magno
sacramento devitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis
ergo, inquit, venatus est mihi venationem, et intulit mihi, et
manducavi ab omnibus, antequam tu venires, et benedixi eum, et sit
benedictus (Gen. XXVII, 27-29, 33)? Quis non hic
maledictionem potius exspectaret irati, si haec non superna
inspiratione, sed terreno more gererentur? O res, gestas sed
prophetice gestas; in terra, sed coelitus; per homines, sed
divinitus! Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa
sunt implenda volumina: sed huic operi modus moderate imponendus nos in
alia festinare compellit.
|
|