CAPUT XXXVIII. De misso Jacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem, et de visione quam in itinere somniavit, et de quatuor ipsius feminis, cum unam petiisset uxorem.

1. Mittitur Jacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat uxorem. Patris mittentis haec verba sunt: Non accipies uxorem ex filiabus Chananaeorum: surgens fuge in Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus Laban, fratris matris tuae. Deus autem meus benedicat te, et augeat te, et multiplicet te; et eris in congregationes gentium; et det tibi benedictionem Abrahae patris tui , tibi et semini tuo post te, ut haeres fias terrae incolatus tui, quam dedit Deus Abrahae (Gen. XXVIII, 1-4). Hic jam intelligimus segregatum semen Jacob ab alio semine Isaac, quod factum est per Esau. Quando enim dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Id. XXII, 12), pertinens utique semen ad civitatem Dei; separatum est inde aliud semen Abrahae, quod erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cethurae. Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, an ad utrumque, an ad unum eorum illa benedictio pertineret; et si ad unum, quisnam esset illorum. Quod nunc declaratum est, cum prophetice a patre benedicitur Jacob, et dicitur ei: Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem Abrahae patris tui.

2. Pergens itaque in Mesopotamiam Jacob, in somnis accepit oraculum, de quo sic scriptum est: Et exiit Jacob a Puteo jurationis, et profectus est in Charram, et devenit in locum, et dormivit ibi: occiderat enim sol: et sumpsit ex lapidibus loci, et posuit ad caput suum, et dormivit in loco illo, et somniavit. Et ecce scala stabilita super terram, cujus caput pertingebat ad coelum: et Angeli Dei ascendebant et descendebant per illam; et Dominus incumbebat super illam; et dixit: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac, noli timere: terram in qua tu dormis super eam , tibi dabo illam, et semini tuo: et erit semen tuum sicut arena terrae; et dilatabitur super Mare, et in Africum, et in Aquilonem, et ad Orientem: et benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni via quacumque ibis; et reducam te in terram hanc: quia non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit Jacob de somno suo, et dixit: Quia Dominus est in loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit, et dixit: Quam terribilis locus hic! non est hoc nisi domus Dei, et haec porta est coeli. Et surrexit Jacob, et sumpsit lapidem quem supposuit ibi ad caput, et statuit illum in titulum, et superfudit oleum in cacumen ejus: et vocavit Jacob nomen loci illius, Domus Dei (Gen. XXVIII, 10-19). Hoc ad prophetiam pertinet: nec more idololatriae lapidem perfudit oleo Jacob, velut faciens illum deum; neque enim adoravit eumdem lapidem, vel ei sacrificavit: sed quoniam Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione; profecto figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum. Scalam vero istam intelligitur ipse Salvator nobis in memoriam revocare in Evangelio, ubi cum dixisset de Nathanaele, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est; quia Israel viderat istam visionem, ipse est enim Jacob: eodem loco ait, Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. 1, 47, 51).

3. Perrexit ergo Jacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet uxorem. Unde autem illi acciderit quatuor habere feminas, de quibus duodecim filios et unam filiam procreavit, cum earum nullam concupisceret illicite, divina Scriptura indicat. Ad unam quippe accipiendam venerat (Gen. XXIX); sed cum illi altera pro altera supposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam videretur habuisse; et eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni jam futuri conjugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit: quod etiam major soror ejus, quamvis peperisset, imitata, quoniam multiplicare prolem cupiebat, effecit. Nullam Jacob legitur petiisse praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, conjugali jure servato, ut neque hoc faceret, nisi uxores ejus id fieri flagitassent, quae corporis viri sui habebant legitimam potestatem. Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex quatuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per filium suum Joseph, qui venditus ab invidentibus fratribus eo perductus fuit, atque ibidem sublimatus.