CAPUT XXXIX. Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.

Jacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, vocabatur: quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc autem nomen illi ab Angelo impositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi evidentissime gerens. Nam quod ei praevaluit Jacob, utique volenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi visi sunt ei praevalere Judaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superaverat, impetravit: ac sic hujus nominis impositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel, Videns Deum: quod erit in fine praemium omnium sanctorum. Tetigit porro illi idem angelus velut praevalenti latitudinem femoris, eumque isto modo claudum reddidit (Gen. XXXII, 24-29). Erat itaque unus atque idem Jacob et benedictus et claudus; benedictus in eis qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus . Nam femoris latitudo, generis est multitudo. Plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46).