CAPUT IV. De diversitate linguarum, principioque Babylonis.

Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus; quando una lingua omnium fuit, et inde jam exponit quid acciderit, ut linguarum diversitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et vox una omnibus. Et factum est, cum moverent ipsi ab Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Et dixit homo proximo suo: Venite, faciamus lateres, et coquamus illos igni. Et facti sunt illis lateres in lapidem , et bitumen erat illis lutum: et dixerunt, Venite, et aedificemus nobismetipsis civitatem, et turrem cujus caput erit usque ad coelum, et faciamus nobis nomen , antequam dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit Dominus videre civitatem et turrem, quam aedificaverunt filii hominum. Et dixit Dominus Deus : Ecce genus unum, et labium unum omnium; et hoc inchoaverunt facere, et nunc non deficient ex illis omnia quae conati fuerint facere: venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque vocem proximi sui. Et dispersit eos Dominus inde super faciem omnis terrae, et cessaverunt aedificantes civitatem et turrem. Propter hoc appellatum est nomen illius Confusio; quia ibi confudit Dominus labia omnis terrae: et inde dispersit illos Dominus Deus super faciem omnis terrae (Gen. XI, 1-9). Ista civitas quae appellata est Confusio, ipsa est Babylon, cujus mirabilem constructionem Gentium etiam commendat historia. Babylon quippe interpretatur Confusio. Unde colligitur gigantem illum Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breviter fuerat intimatum, ubi cum de illo Scriptura loqueretur, ait initium regni ejus fuisse Babylonem, id est, quae civitatum caeterarum gereret principatum, ubi esset tanquam in metropoli habitaculum regni: quamvis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat impietas. Nam nimia disponebatur altitudo, quae dicta est usque in coelum, sive unius turris ejus, quam praecipuam moliebantur inter alias; sive omnium turrium, quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur miles, et intelliguntur millia militum: ut rana, ut locusta; sic enim appellata est multitudo ranarum ac locustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per Moysen (Exod. X, 4, et alibi; Psal. LXXVII, 45). Quid autem factura fuerat humana et vana praesumptio? Cujuslibet et quantumlibet in coelum adversus Deum altitudinem molis extolleret, quando montes transcenderet universos? quando spatium nebulosi aeris hujus evaderet? Quid denique noceret Deo quantacumque vel spiritualis, vel corporalis elatio? Tutam veramque in coelum viam molitur humilitas, sursum levans cor ad Dominum, non contra Dominum: sicut dictus est gigas iste venator contra Dominum (Gen. X, 9). Quod non intelligentes nonnulli, ambiguo graeco decepti sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum: ENANTION quippe et ante et contra significat. Hoc enim verbum est in Psalmo: Et ploremus ante Dominum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6). Et hoc verbum est etiam in libro Job, ubi scriptum est, In furorem erupisti contra Dominum (Job. XV, 13, sec. LXX). Sic ergo intelligendus est gigas iste venator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est venator, nisi animalium terrigenarum deceptor, oppressor, exstinctor? Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Dominum, qua est impia significata superbia. Merito autem malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret Deo jubenti. Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo quem non intelligebat, abscederet, nec se nisi ei, cum quo loqui poterat, aggregaret: et per linguas divisae sunt gentes, dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque incomprehensibilibus fecit.